abgatoria
Abgetoria quoque. Tirechanus apud Waræum lib. 1, de Script. Hibern. :345 et eo amplius scripsit ; totidem Episcopos ordinavit
Baptizavit quotidie homines, et illis literas legebat, et Abgatorias.Iterum lib. 2 :
Scripsit illi Abgatorias, et benedixit eum benedictione Episcopi.Quam quidem vocem
Elementasignificare alibi docet, et specialiter lib. 2, ubi de Mac-erca :
Et scripsit elementa, et benedixit eum benedictione Presbyteri. Abjectoriaperperam habet Balæus. Formata autem vox ex tribus prioribus literis Alphabeti A, B. C, quam postremam literam ut K pronuntiant Hiberni : hinc factum ut
Abketoriaprimum ab iis, deinde ad molliorem sonum paulatim deflectente usu,
Abgatoria et Abjectoriadicta sunt. Vide Abcturium.