About
Menu

acheso

ACHESO
, Occasio, exactio, tributum, pensitatio indebita, vexatio. Charta Matthæi de Montmorency ann. 1205. apud Duchesnium : Facimus in perpetuum liberos et immunes ab omnibus malis consuetudinibus, et malis Achesonibus, et omnibus corveis, etc. Le Roman de Vacce MS. : Cil a moult tous se hommes laidement demenez,De plais et d'achesons damagiez et grevez.
Lis contra jus intentata. Vide infra Occasio 4. et Occasionare 1.
Achesonatus
, in eadem Charta ; Vexatus, vel mulctatus, Condamné à l'amende : Quicumque autem non reddet mihi censum vel caponem ad terminos qui dicti sunt, reddet mihi 7. sol. pro amenda : si autem Achesonatus fuerit, quod censum suum vel caponem non bene reddiderit, si voluerit jurare quod censum suum reddidit, sicut debuit, per juramentum suum quittabitur de amenda. Gaces bruslez : Et fins amis à tort Achesonnez. Joannes Erardus : Dame tant m'ont felons Achesonnez,De par vous ai fete ceste entreprise, etc.

Saved

Recent