About

Menu

alta

ALTA
, Gall. Haute mer, Altum, quod a terris longe distat. Charta ann. 1290. ex Chartul. Occitan. : Jus locandi... venationes et piscationes, quæ ibi sunt et fuerint in plagia maris et in Alta maris, et in aqua Rodani.
ALTA
,
Ecclesia Alta
,
Alta Commemoratio
, Improprie usurpantur in MS. Codice Rituum Ecclesiæ B. Mariæ Deauratæ, et alibi non semel pro Missa aut oratione quæ cantando dicuntur, et pro Ecclesia superiori respectu inferioris et subterraneæ : Et post sequitur Commemoratio de Beata Maria, et dicitur Alta ista Commemoratio, et propter hoc præcedit Commemorationem S. Spiritus : quia nos habemus talem regulam, quod omnes Commemorationes, quæ fiunt Alte, cujuscumque sint, præcedunt Basse etiam cujuscumque sint. Ibid. : Dicitur Evangelium in matutinis in Ecclesia bassa, et aliis diebus per totum annum in Ecclesia Alta.
ALTA
, Regio superior, Gall. Le haut Païs. Rymer. tom. 7. pag. 471. col. a : Similiterque concedendi et permittendi, quod vina Altæ patriæ ducatus nostri, etc.
ALTA
, Crimen læsæ Majestatis. Anglis proditio duplex, Alta et Bassa. Quidquid in Regem, Regnumque admittitur Alta proditio est ; Parentum, uxoris, filiorum, dominive cædes Bassa censetur proditio. Rymer. tom. 8. pag. 163 : Dedimus et concessimus..... omnia maneria, terras et tenementa, quæ fuerunt Owini de Glyndardy... quæ ratione Altæ Proditionis contra Regiam Majestatem nostram, per præfatum Owinum facta et perpetrata nobis forisfacta existunt, etc.

Saved

Recent