arseverse
Arse Versescribebant veteres in ædium foribus ad avertendum incendium. Festus :
Arse verse, averte ignem significat. Tuscorum enim lingua Arse, averte, Verse, ignem constat appellari : unde Afranius ait : Inscribat aliquis Arse verse in ostio.In hoc versiculo ostenditur superstitio veterum, qui ad deprecandum incendium inscribebant in ostio nescio quid, quod ad eam rem faceret, ut est apud Plinium :
Etiam parietes incendiorum deprecationibus conscribuntur.