About

Menu

ath

ATH
,
Atha
,
Athe
, Voces Anglo Saxonicæ : Juramentum, Anglis Oath. Præsertim vero ita appellatur purgatio per sacramentum. Leges Ethelredi Regis cap. 1 : Si est accusationibus infamatus, ad triplex ordalium vadat. Si dominus ejus dicat, quod neutrum ei fregit vel Ath, vel ordel, etc. Charta Edmundi Regis apud Malmesburiensem de Gestis Angl. lib. 2 : Concedo Ecclesiæ S. Mariæ Glastonæ... libertatem, jura, consuetudines, et omnes forefacturas omnium terrarum suarum, i. Burghgerita, et Hundred, Setona, Athas, et ordelas, etc. Fœdus Edwardi et Guthurni Regum cap. 9 : Ordel et Athes sint interdicta diebus festivis et legitimis jejuniis.

Saved

Recent