About Report a problem

Menu

bactroperatae

BACTROPERATAE
,
Vactroperiti
 : ita Philosophi appellati, quod baculum et peram deferrent, ex Græc. βάκτρον, baculus, et πήρα, pera, saccus. S. Hieronymus in cap. 19. Matthæi : Ex hoc præcepto arguit Philosophos, qui vulgo appellantur Bactroperatæ, quod contemptores sæculi, et omnia pro nihilo ducentes, cellarium suum vehebant. Ubi leg. bactroperetæ. Sed per peram videtur intellexisse Hieronymus utres vinarios, quos secum deferebant peregrini : cujus locum respexit indubie Papias, dum dixit, Bactroperitas esse qui portant vinum in utribus ; sic enim habet MS. Codex, ubi Editus vinum utris. Canones S. Patricii Hibern. cap. 17 : Monachi sunt, qui solitarii sine terrenis opibus habitant sub potestate Episcopi vel Abbatis : non sunt autem Monachi, sed Vactroperiti, hoc est, contemptores solliciti ad vitam perfectam in ætate perfecta. Scribit Brocardus in Edit. Veneta 1519. part. 2. cap. 2. Armenios sua tempestate Monachos appellasse Vatropetas : voce, ut videtur, contracta ex Bactroperatæ. Martialis lib. 4. Epigr. 53 : Hunc quem sæpe vides inter penetralia nostræ   Pallados, et templi limina, Cosme, novi, Cum baculo peraque senem, cui cana putrisque   Stat coma, et in pectus sordida barba cadit. Mox : Esse putas Cynicum deceptus imagine falsa, etc. Herodianus lib. 1 : Ἀνὴρ φιλοσόφου φέρων σχῆμα, βάκτρον γὰρ ἦν μετὰ χεῖρας, ἡμιγύμνῳ δὲ ἐκκρεμὴς πῆρα. De baculo vel clava Philosophorum, quos inde ναρθηκοφόρους vocat Plato in Theæteto egere Savaro et Sirmondus ad Sidonii Epist. 11. lib. 4. Epist. 9. lib. 9. Adde Laërtium in Proœmio. Ita porro Monachos Ægyptios, Philosophos nempe Christianos, depingit Cassianus lib. 1. Instit. cap. 8. 9. et Collat. 11. cap. 3. S. Hieronymus Epist. 1. initio : Non pera tibi sumenda, non virga : affatim dives est, qui cum Christo pauper est. Vide S. Basilium in Gordium Mart. et virum eruditissimum Joan. Baptistam Cotelerium, Professorem Regium, in Notis ad Hermæ Pastorem pag. 50. Conf. Glossar. med. Græcit. voce Βακτροπερῆται et in Append. col. 34.

Saved

Recent