budteil
Sicut enim præfatus Imperator omnes Spirensis civitatis inhabitatores, undecunque venerint, vel cujuscunque conditionis fuerint, a consuetudine nefanda et nequissima, quæ vulgo vocabatur Budteil, suos quoque hæredes prorsus exemit, et ne aliqua persona major vel minor, non advocatus, non eorum naturalis dominus, illis morientibus, de eorum suppellectibus quicquam auferre præsumeret, finaliter interdixit.Vide Bidella,
Butteil, col. 203. et infra Butel et Melius Catallum in Catallum.