About Report a problem

Menu

burmal

BURMAL
. Charta Conradi archiep. Magdeburg. ann. 1226. apud Ludewig. tom. 12. Reliq. MSS. pag. 322 : Insuper sculteto civitatis,..... de eo quod Burmal nominatur, quatuor denarii (dabuntur). Ubi mulctæ variis ex causis solvendæ statuuntur ; unde Burinal legendum suspicor. Vide supra Burma. Nihil mutandum. Chart. Scabin. Hallens. ann. 1235. art. 32. ap. Gaupp. Jus Magdeb. pag. 227 : Si alienus effici voluerit noster burgensis 3. solidos dabit, quod Burmal appellatur. Plura ap. Haltaus. voce Bauermal, Glossar. Germ. col. 108. Est Jus civitatis et quod pro eo obtinendo datur.

Saved

Recent