About Report a problem

Menu

cartularium

CARTULARIUM
, Bibliotheca publica. Codex reg. 4188. ad calcem Ord. Rom. auctore Cencio : Juxta arcum Septem lucernarum templum Escolapii, ideo dicitur Cartularium, quia fuit ibi bibliotheca publica.
CARTULARIUM
,
Cartalarium, Chartelagium
, Reditus, qui ex Chartulariis seu regestis, in quibus merces inscribuntur, provenit ; unde Cartularius, qui ea asservat, exigendoque vectigali præest. Memor. H. Cam. Comput. Paris. ad ann. 1423. fol. 163 : v° : Dominus Johannes de Puligny miles, antea et de novo ordinatus in officio contrarotulatoris et crochet pedagii, revæ et Cartalarii S. Johannis de Losne. Infra fol. 169. r° : In officio receptæ Cartularii apud Cabilonem sur la Sone. Reg. ejusd. Cam. ex Cod. reg. 8406. fol. 180. v° : De Chatelagio (l. Chartelagio) pro iiijxx. iiij. lib. per annum. Et fol. 181 r° : Le poix de la laine l. lib. le Chartellaige iiijxx. Memor D. ejusd. Cam. ad ann. 1464. fol. 71. v° : Johannes de Aurelianis institutus Cartularius portus S. Johannis de Loona. Reg. A. 2. ejusd. Cam. ad ann. 1321. fol. 41. r° : A mestre Jehan, dit Maubourt, de Lymoges est outroié l'office de estre Cartulaire et registreur des émolumens des draps de la cité d'Albigois. Lit. remiss. ann. 1386. in Reg. 129. Chartoph. reg. ch. 49 : Jaçoit ce que pour le droit de la reve nous appartiegnent douze deniers pour livre d'imposition et Cartulaire. Adde Ordinat. reg. Franc. tom. 3. pag. 254. Neque alius a Cartulario esse videtur Chartrime, apud Thaumass. in Consuet. Bituric. pag. 226. Vide infra in Clavaria.

Saved

Recent