castallus
Si debitor intra Rothomagum venerit, ex quo de equo descenderit, Castallum vel hernesium suum per Majorem propter debitum arrestari poterit.Apud
de Laurierelegitur
Carcallum. Vide in hac voce. Legere malim
Caballum, atque equum ipsum intelligere.
Catallumlegendum opinor ; cujus vocis vim explicare videtur
harnesium.
Castellanus, Custos castri, an pro
Castaldus, Villæ præfectus ? Vita S. Thomæ Abb. Farfens. inter Acta SS. Benedict. sec. 3. part. 1. pag. 287 :
At illi dixerunt, quod probator(f. prætor.) ipsius civitatis Castallus ibidem esset ; quem accersitum percunctari cœpit, etc.