cheminus
Chemin. Leges Edwardi Confess. cap. 12 :
Alia,De his 4. cheminis Angliæ majoribus, vide præterea Leges vernaculas Willelmi Nothi cap. 30. et Henricum Huntindonensem lib. 1. pag. 299.(pax Regis) quam habent 4. Chemini Watlingstrete, Fosse, Hikenildstrete, et Ermingstrete.
Dedit nobis in escambium Chimini, versus boscum 8. acras.Justus Abbas in Serm. ad Cistercienses :
Ipsa nostra habitacula urbibus similia sunt, et ut vulgo dicitur, in Chimino posita, commeantibus quadriviatim patent.Charta ann. 1227. in Tabul. Ecclesiæ Meldensis pag. 32 :
A monte Dolio usque ad Cheminum ferratum quod vadit de Meldis ad Pontmorte.
Burgus S. Johannis in Valleia... est in censiva dictorum abbatis et conventus cum vicis ejusdem burgi et Cheminis, et aliis locis.Alia ann. 1176. inter Probat. tom. 2. Hist. Lothar. col. 382 :
Sicut Chiminus vadit de Sirocour versus Tautonvillam.
Cheminumvocari annotat Consuetudo Claromontensis art. 229. viam majorem, quæ in latitudine continet 32. pedes, proinde minorem Regia, quæ continet 64. pedes : majorem vero
Via, quæ continet 16. pedes. Ita etiam Rastallus Anglus :
Chemin est le haut voy, l'ou chescun home passe, qui est appellé Via Regia.De vocis origine non constat, quam Gallicam veterem putat Bergerus lib. 3. de Viis Roman. cap. 49. § 5. Stephanus Guichartus in Harmonia etymol. ab Hebræo
Chamac, deducendam putat, i. circuire, ambire, declinare, ire, et ambulare. Vide Pax Regis,
Via ferrataet Caminus 2.
A dicto molendino usque ad magnum Cheminum levatum tendentem apud pontem d'Acroiche.Vide Levata 3.
pedagiumexigitur. Charta ann. 1281. in Reg. 53. Chartoph. reg. ch. 279 :
De quodam latrone capto in uno quatuor Cheminorum pedagialium et principalium in villa S. Maxentii et extra.Vide in Via 1.
Consuetudines omnes quas in parrochia Belliloci et de Centrengiis accipiebam, videlicet arbannum, biennum, præposituram, forisfactum monetæ, furtum, murtrum, Chiminum, gladium extractum, equitatum meum, etc... Pro quitatione autem harum consuetudinum constituerunt mihi Canonici... in excambitionem octoginta libras.
Cheminisseu viis publicis perpetrantur. Vide in Via 1.
baillivas, seu limites onera portabant : ex Gallico
Nullus Forestarius de cætero, qui non sit Forestarius de feudo, reddens firmam nobis pro bailliva sua, capiat Cheminagium : scilicet pro careta per dimidium annum 2. denarios, et pro equo qui portat summagium, etc.
Quod ipsæ et earum successores in perpetuum sunt quietæ de Cheminagio per omnes forestas nostras in Comitatu Warrici et Gloucestriæ.
Item inquiratur si aliquis Forestarius de feodo, vel alii ceperint finem vel mercedem aliquam pro Cheminagio aliter quam ipsos percipere licet.At vir doctus contendit legendum in Charta de Foresta laudata,
Chimagium, itaque haberi in ipso textu.
Chiminagiumlegitur in Abbrev. Placit. Pasch. ann. 22. Eduard. I. Suth. rot. 5. pag. 291 :
Walterus de Everle, custos forestæ regis de Pambere implacitatur per Johannem de la Consande et Johannem Morwarde de Iwode... quod exigebat de eis Chiminagium et expeditionem canum contra formam cartæ regis Henrici, patris regis nunc. Qui Johannes et Johannes pecierunt licentiam recedendi de brevi suo et habent.
Ranulphus Alians concessit... consuetudines omnes quæ habet in Buxia, et Chinatgium,velexcepto Forestagio concedentibus dominis de Isla... Giraudus Berlant filiusque ejus concesserunt Monasterio S. Cypriani consuetudinem Chinatgii, et cætera quæ a senioribus suis de Isla in Buxia obtinebat. Chemagii
Chimagiimeminit Raguellus ex Charta ann. 1387. aitque esse præstationem vel telonium pro
cheminoseu via : sed, aut fallor ipse, fallitur. Est enim
Chemagiumidem quod
Cimagium, jus scilicet utendi supremis ramis arborum in forestis, quos
Cimesdicunt. Charta Gaufredi Liziniacensis Dom. Volventi et Merventi ann. 1233. qua Eleemosynariæ S. Thomæ Fontenacensi suum
de Mervent:
Ce est à savoir à prendre à l'usage de la maison devant dite, tant cum un chevaux, o uns asnes, lor en porra apporter daus Cimaus, et daus branches, qui remandront au servant, qui de ma fourest devant dite tranchera et mettra son chauffage au Signor de Fontenay. Et si les branches et la Cimau devant dit ne soffisent au devant dit freres au chauffage de os et dau pauvres de la maison devant dite, je lor ay donné congé et pouer de prendre lor bois sec, etc.
Chiminagiis, piscariis, molendinis, etc.
Cheminisseu viis publicis a prætereuntibus exigitur. Charta ann. 1239. inter Probat. Hist. Sabol. pag. 349 :
Præterea dedimus eidem JacoboArest. parlam. Paris. ann. 1283. in Reg. 34. Chartoph. reg. fol. 38. v°. ch. 46 :(dom. Castri Gonterii) et suis heredibus in maritagium cum Haloysia supradicta, omnes Cheminos totius castellaniæ de Melleio, cum omni jure et dominio, cum omnibus passagiis et coutumiis et quibuslibet exactionibus levandis qualicunque die in dictis Cheminis evenerint, vel potuerint evenire.
Gentibus domini regis..... dicentibus, ..... quod omnia averia venientia de Flandria in Franciam, Campaniam, Burgundiam, Provinciam et ultra montes, debent Cheminum apud Bapalmas.
Debent Pedagium apud Bapalmas, in Chart. ejusd. argumenti e Chartul. Philipp. Aug.
Doient passer et aquiter à Bapaumes, in Chart. Gall. ann. 1202. utraque apud
Thierry, Histor. Commun. Ambian. pag. 179. et 180.
Cheminnostris, eadem notione. Pedag. Peronæ ann. 1295. in Chartul. 21. Corb. fol. 356. v°. :
Item tous vins de France et de Bourgoingne allans desdits lieux en Flandres doivent Chemin a Peronne.Vide Cheminagium in Cheminus 1.
bannitus, petit, ut secure, quo voluerit, possit abire. Lit. remiss. ann. 1455. in Reg. 183. Chartoph. reg. ch. 4 :
Pendant que le suppliant estoit en franchise, l'en proceda contre lui par bannissement..... Après ces choses demanda ledit suppliant Chemin royal à laditte justice, ainsi qu'il est accoustumé de faire audit lieu de Rouen ; ce qui lui fut accordé, et de fait fut mené par la justice dudit lieu jusques à une lieue dudit Rouen en tirant vers S. Maslo de Lisle, ainsi qu'il avoit requis : mais pour ce qu'il ne lui fut aucunement baillié lettre de seureté de sa personne, ne osa tenir le chemin à lui baillié.Qua ratione vero id exsequebantur, discimus ex aliis Lit. remiss. ann. 1413. in Reg. 167. ch. 290 :
Pour ce que le suppliant fu hastivement poursuivi de justice, se bouta en franchise en l'église de la parroisse, où ilfu bien un mois ou environ. Après requist voye de droit lui estre ouverte, selon la coustume et usaige du pays. Pourquoy il eust esté délivré et mis hors de l'église par quatre chevaliers par l'ordonnance de justice et eust esté banni de nostre duchié de Normandie.
Cheminisseu viis publicis consedere solebant meretrices, ut obvios quosque ad se allicerent,
Femmesvel
Filles de Cheminappellabantur ; quem usum antiquissimum esse probat exemplum Thamar, Genes. cap. 38. v. 14. Lit. remiss. ann. 1398. in Reg. 153. Chartoph. reg. ch. 492 :
Pour cause d'une fillette commune ou Femme de Chemin et de dissolue vie, etc.Aliæ ann. 1404. in Reg. 159. ch. 284 :
Une femme de Chemin feust admenée par le varlet du suppliant en son hostel.Denique aliæ ann. 1457. ex Reg. 187. ch. 280 :
Les supplians qui aucunement se doubtoient que icelle fille fust femme ou fille de Chemin, etc. Fames de Chans,in Consuet. MSS. S. Genov. ad ann. 1282. fol. 26. r°.