About Report a problem

Menu

collatum

COLLATUM
, Genus potionis. Gregorius M. lib. 6. Epist. 36 : Sed quia Collatum ac juritheum non libenter bibo, præsumens cognidium requiro. Ubi legendum forte Colatum, ut intelligatur Vinum colatum. Papias : Colatum, vinum purum, vel vas proprium in quo deportatur. Vinum autem et alii liquores per colum, ut jucundiores fiant, transfunduntur, defecantur, et depurantur.
Passaire, eadem notione, nostratibus. Lit. remiss. ann. 1467. in Reg. 200. Chartoph. reg. ch. 64 : Lequel apoticaire bailla à diverses foiz des pouldres, ysserops, beuvraiges et plusieurs Passaires.
COLLATUM
, Collum, Jugum montis, vox etiamnum nota in Alpibus et Pyrenæis. Collatum et Collum de Campastro, in Charta Alfonsi Regis Hispaniæ æræ 1130. apud Yepez in Chronico Ord. S. Benedicti tom. 1. Apud Josephum Moret Antiq. Navar. pag. 547. Collato legitur pro Collado, Hispanica voce, quæ Collem significat, Gall. Coline.

Saved

Recent