commonitorium
Commonetur, ut rem mandatam exequatur. Lexic. Græc. MS. Reg. Cod. 2062. :
Κομμονιτήριον, εὐταλτήριον εἰς ὑπὁμνησιν, κατὰ Ῥωμαίους.Qua notione pro memoriali quodam libello, quo scilicet memoria juvatur, usurpat Vincentius Lirinensis contra Hæres. in Præfat. :
Me vero sublevandæ recordationis, vel potius oblivionis meæ gratia, Commonitorium mihimet parasse suffecerit.S. Augustinus lib. de Hæresib. :
Quæ cum dicis, unum quasi Commonitorium de his omnibus te desiderare significas : audi ergo unde commonearis, quid petas.Nicolaus I. PP. Epist. 27 :
Dicitis enim vos præfatum commonuisse Hlotarium, sicut in Commonitorio nobis a vobis directo legere prævaluissemus, etc.
Epistola. Proterius in Ep. ad S. Leonem PP :
ExAnastasius in Hist. Eccl. pag. 52 :illo tempore, quo Commonitorium vestrum accepi.
Decepit Imperator Macedonium per Celerem Magistrum, Commonitorium faciens ad eum, in quo se primam... confitebatur suscipere Synodum.Alio loco :
Per Commonitorium scriptum omnibus Ecclesiis præcepit Trisagium in litaniis cum additamento dicendam.Ubi Theophanes pro
Commonitorium,
Commonitorium. Balsamon ad Synod. Carthag. :
Κομμονιτόριον, ἤτοι ἔγγραφον ὑπόμνημα.Utuntur passim Scriptores, Concil. Ephesinum pag. 289. edit. 1618. Concil. Carthag. 6. cap. 6. Cod. Canon. Eccl. Afric. cap. 93. Codex Theodosian. Paulinus Epist. 9. S. August. Ep. 99. et alibi, Gregorius Mag. lib. 3. Dial. cap. 10. Innocentius I. PP. Epist. 18. cap. 1. Guillelmus Bibliothec. in Hadriano PP. pag. 228. Flodoard. lib. 3. Hist. Rem. cap. 28. pag. 564. edit. Colvener. Vita Ludovici Pii ann. 836. Lex Wisigoth. lib. 7. tit. 5. § 3. Fulbertus Carnot. Epist. 7. 63. 92. Lanfranc. Epist. 26. Ægid. Aureævallis in Adalberone Leod. Episc. cap. 34. Odo Clun. in Tract. de Reversione B. Martini a Burgundia, Vita S. Fulgentii Rusp. Episc. cap. 24. Concil. Ticinense ann. 855. etc. Vide Juretum ad Symmachi lib. 5. Epist. 22. et Lindenbrogium ad Ammiani lib. 28. pag. 178.
Quod si quis dum solo Commonitorio suffragio nititur.Ubi Gothofr. id est, sola adnotatione et scriptura conventionis. Monet tamen veterem Interpretem hujus legis in Cod. Theod. interpretari suffragium sine scriptura promissum seu non scriptum. Extat
Commonitoriiformula apud Cassiodorum 7. Var. Utitur præterea Ammian. Marcell. lib. 28. Symmachus lib. 5. epist. 22. et 26. Consule Jac. Gothofr. qui de hac voce docte disputat ad Cod. Theod.
Pro litteris Commonitoriis, quas jussione Regis mittebat Hugoni, etc.Cap. 28 :
Quibus etiam pro reversione ipsorum Commonitorias direxit litteras.
Rescriptis Commonitoriis, nisi ad Catholicam converteretur fidem, etiam extorrem a Sacerdotali officio esse mandavit.Et in Greg. III :
Ut ab hoc resipiscerent ac se removerent errore, Commonitoria scripta, vigore apostolicæ sedis instituta...... direxit.