commune
commune, that which is common
- 1. gemeengoed;
- 2. gemeente; / adv. in commūne (a) voor het algemeen welzijn [consulere]; (b) in het algemeen; (c) gelijkmatig; (d) gemeenschappelijk; (e) (als aansporing) eerlijk delen!
sustentatione et defensione securitatis et pacispublicæ, quam
Treugam Deivocabant, in Comitatu Ruthenensi, fieri solita : in Bulla Alexandri III. PP. ad Hugonem Ruthenensem Episcopum edita a Marca, ad Can. 1. Conc. Claromontani : sic porro appellata, quod
in Communeet ab omnibus ea pecunia conferretur :
Commune autem istud per singulas parrochias debet reddi cum Scripto unius parochianorum, etc.Mox :
Quisquis autem res suas amiserit, postquam Commune, sicut prædictum est, solverit, in integrum restituatur.Rursum :
Sed non dato Communi, si forte res suas perdiderint, eis nequaquam emendabuntur.
Commune pacis Senescalliæ Ruthenensis, in Conventionibus ann. 1344. Histor. Dalphin. tom. 2. pag. 496.
Compensum pacis. Pensitatio hæc pro
Treuga Deiprimum instituta, facta est succedentibus annis tributum ordinarium, quod a suis vassallis exegere plures Episcopi aliique locorum Domini. Denarios sex adulti quatuordecim annorum, duodecim denarios exsolvebant conjugati. Imponebatur etiam pecudibus cujuscumque generis : ferratæ seu calceatæ duos solidos debebant, non ferratæ duodecim denarios ; bovibus quoque et ovibus ceterisque animalibus, sicut et molendinis, sua erat æstimata taxatio : quam aliquando Reges nostri, deinde, cessione facta, Navarræ Reges perceperunt in tractu Ruthenensi.
Communiæexigebatur, vel in
Communiæutilitatem convertebatur, sic appellatum.
Paxiagium. Charta ann. 1272. ex Bibl. Reg. cot. 15 :
B. de Podio, dictus bajulus de Layssazes, pro illustrissimo dom. rege Franciæ levator Communis pacis sive pazagii, .... in possessione pacifica seu quasi levandi Commune pacis sive pazagium.Libert. civit. de Sarlato ann. 1370. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 340. art. 4 :
Totum prædictum Commune pacis, usque ad valorem pro nunc lx. lib. Turon. annuatim ad utilitatem regiam in dicta civitate de Sarlato levari consuetum, ex nostra certa scientia et de speciali gratia... remittimus perpetuo. Servitutisnomine designatur, in Lit. ejusdem an. ibid. pag. 354. art. 3 :
Ratione seu occasione denarii seu servitutis, quæ dicitur Commune pacis.Lit. remiss. ann. 1445. in Reg. 179. Chartoph. reg. ch. 33 :
A l'occasion de ce que les habitans desdiz lieux estoient refusans de paier le Commun de la paix à nostre cousin d'Armagnac.Vide infra Communis 2. et Compensus.
communiæutilitatem,
Commun. Pactum inter Joan. delph. et Petr. Barral. ann. 1315 :
Item nolumus quod a prædictis hominibus possit nec debeat levari vintenum, vel aliquod Commune vinorum, vel aliarum rerum.Charta ann. 1346. in Reg. 151. Chartoph. reg. ch. 279 :
Supplicarunt nobis ut eis concedere dignaremur, quod inter se Commune vini possint facere, constituere et ordinare, videlicet picotorum, adeo quod de qualibet sommata vini, quod ab inde inantea venderetur ad minutum,... exigere valeant tres picotos vini,... et quod pro exigendo dicto Communi eligere et deputare unum vel duos de ipsis possint.Libert. villæ
d'Aigueperseann. 1374. in Reg. 198. ch. 360 :
Item voulons et octroions que lesdiz consoulz et conseillers..... puissent..... imposer.... taille, queste, gepte, Commun et imposition.
Communeusurpant l. 37. D. de Judiciis (5, 1.) l. 5. D. ad Leg. Jul. de Vi publ. (48, 6.) l. 6. § 2. D. de Excusat. tutor. (27, 1.) l. 25. D. de Appellat. (49, 1.) l. 16. Cod. Th. de Legat. (12, 12.) Inscriptiones veteres, Symmachus, et alii :
apud Pachym. lib. 12. cap. 28.κουμούνιον
Communiasin Francia Ludov. VII. Rex multiplicavit et auxit. Nam cum regnante Philippo parente regalis potentiæ vigor elanguisset, invaluissetque in omnibus ferme provinciis Procerum tyrannis, qui in Regem perinde ac subditos desæviebant,
Ludovicus in primis ad comprimendam ejusmodi tyrannidem prædonum et seditiosorum, auxilium totam per Galliam deposcere coactus est Episcoporum. Tunc ergo Communitas in Francia popularis instituta est a Præsulibus, ut Presbyteri comitarentur Regi ad obsidionem vel pugnam, cum vexillis et parochianis omnibus.Verba sunt Orderici Vitalis lib. 11. pag. 836.
Communias, quibus prævii erant ipsi Presbyteri seu
Episcopi et Comites aliæque potestates regni tui ad te conveniant, et Presbyteri cum omnibus parochianis suis tecum quo jusseris eant, etc.His adjungenda sunt quæ habet Sugerius in Vita Ludovici VI. cap. 8 :
Cum Communitates patriæ parochiarum adessent, cujusdam casu Presbyteri suscitavit fortitudinis Roberto spiritum, cui contra opinionem humanum datum est possibile, quod armato Comiti et suis contingebat impossibile, etc.Charta Communiæ Crespiacensis ann. 1223 :
Et ipsi nobis debent exercitus et equitationes, sicut aliæ Communiæ nostræ.
reputabat civitates omnes suas esse, in quibus Communiæ essent: nec injuria, cum eo ipso deinceps oppidorum incolæ quodammodo a dominorum dominio absoluti, Regi ipsi directe parerent. Quod prodit auctor Hist. Lodovici VII. pag. 418. ubi tradit
Vezeliacenses Communiam inter se facientes, communiter conjurasse, quod Ecclesiæ dominio ulterius non subjacerent.Eadem habet Aimoinus lib. 5. Hist. cap. 65. Guibertus vero lib. 3. de Vita sua cap. 10 :
Inter Missas sermonem habuit de execrabilibus Communiis illis, in quibus contra jus et fas violenter servi a dominorum jure se subtrahunt.Idem vero Scriptor Regia potissimum auctoritate erectas ejusmodi
Communiasinnuit cap. 14 :
Post funestum excidii Laudunensis eventum, Ambiani Rege illecto pecuniis fecere Communiam, cui Episcopus nulla vi exactus debuisset præstare favorem, præsertim cum et eum nemo urgeret, et infaustorum civium confligium non lateret.Acta Episc. Cenoman.
Facta itaque conspiratione, quam Communionem vocabant, sese omnes pariter sacramentis adstringunt, etc.
Brusseltom. 1. de Usu feudorum pag. 187.
Communiæ, ut et dominorum suorum, et sua propria jura subditi tuerentur. In Charta ann. 1204. Alienor Regina Angliæ et Ducissa Aquitaniæ, dicitur concessisse
Universis hominibus de Pictavia et eorumliberis in perpetuum Communiam juratam apud Pictavum, ut tam ipsius jura, quam sua propria melius defendere possint, et magis integre custodire.
Scabinatus, Collegium, Majoratus, Sigillum, Campana, Berfredus, et jurisdictio, in Aresto ann. 1322. De sigillo hæc habentur in Charta S. Ludovici Regis ann. 1235. pro Episcopo Remensi :
Dicebat etiam quod(cives Remenses) non debebant habere sigillum, cum non habeant Communiam.
Communio autem novum ac pessimum nomen sic se habet, ut capite censi omnes solitum servitutis debitum dominis semel in anno solvant, et si quid contra deliquerint, pensione legali emendent ; cæteræ censuum exactiones, quæ servis infligi solent, omnimodis vacent.Unde percipimus cur ejusmodi Communiarum institutiones in plerisque oppidis
Libertatumnomine donentur : quia videlicet incolæ ex iis ab omni jugo servitutis eximuntur, et sibi invicem confœderati et juramento adstricti jura sua tuentur. Hinc
Communiæ juratædictæ, et oppidorum incolæ
juratiappellati. Vide Zonaram lib. 6. Annalium n. 15.
Libertatumtitulo donantur. Horum diplomata, præsertim quæ
Communiætitulum præferunt, indicasse haud inutile fortasse fuerit : aliorum qui
Libertatumaut
Franchisiarumnomine edita leguntur sparsim in variis hujusce Glossarii locis indicantur, tametsi in mergitum acervo acum quærere sit.
Abbatis villæin Pontivo Communiam indulsit Willelmus Cogn. Talvacius, Comes Pontivi, deinde Joannes ex filio nepos mense Junio ann. 1184. Exstat in Hist. Comitum Pontivi cap. 18.
Ambianoin Picardia, Philippus August. ann. 1190. et 1209. Exstat in Regesto Scabinatus Ambian.
AndeliacoCommuniam concessit Philippus Aug. ann. 1204. Exstat Charta in Reg. 34. bis ejusd. reg. fol. 27. v°. col. 2. part. 1.
Aquis mortuisin Provincia, S. Ludovicus ann. 1246. Chartam descripsit Gallandus in Tract. de Franco alodio.
Arcis(vulgo
Arkes) prope S. Audomarum, Abbas S. Bertini ann. 1231. M. Febr. Exstat Charta in Tabul. S. Bertini.
Archesiuminter villas, quæ jure communiæ gaudent, recensetur in Reg. Cam. Comput. Cod. nunc Bibl. reg. 8406.
Argilleioin Ducatu Burgundiæ, Communiam indulsit Hugo D. Burgund. ann. 1234. Chartam habet Perardus pag. 436.
Ariæin Atrebatibus, Philippus Comes Flandriæ ann. 1188. Habetur in tom. 11. Spicilegii Acheriani pag. 35.
Asneriæad Sequanam, in cod. reg. 8406.
Atheiisin Viromanduis, Philippus Augustus Rex Communiam concessit ann. 1212. Exstat in Regesto Philippi Aug. Herouvalliano fol. 164.
Attrebato, Ludovicus, Philippi Augusti Regis Filius ann. 1211. Exstat tom. 11. Spicilegii Acheriani pag. 362.
AurelianensisCommuniæ mentio est in Vita Ludovici VII. cap. 1.
Ausonæin Ducatu Burgundiæ, Communiam indulsit Stephanus Comes Burgundiæ et Joann. Comes Cabilonensis ann. 1229. Chartam descripsit Perardus pag. 412.
AutissiodoroCommuniam concessit Petrus comes Nivern. ann. 1194. in Reg. 34. bis Chartoph. reg. part. 1. fol. 59. v°. col. 1. et part. 2. fol. 46. r°. col. 2.
Azilhanoad Atacem fluvium prope Carcassonam Carolus V. ann. 1379. in Reg. 119. Chartoph. reg. ch. 100.
Bapalmis, Philippus Aug. ann. 1196. Exstat Charta in Regesto ejusd. Regis f. 46.
Barrosuper Sequanam, Theobaldus Comes Campaniæ ann. 1234. Chartam habet Perardus pag. 430.
Baugiaco, Guido Dom. Baugiaci. Charta habetur apud Guichenonum in Hist. Bress. pag. 63.
Bellaquercusinter villas communia donatas, recensetur in Reg. Cam. Comput. Cod. nunc Bibl. reg. 8406.
Bellirivi, de Chandardre, Curiaciet
Creonellævillarum ad abbatiam de Aurigniaco pertinentium Charta communiæ ann. 1221. in Reg. 34. bis Phil. Aug. part. 2. fol. 55. v°. col. 2.
Bellivisusann. 1266. in Memor. Geneal.
Bellovaco, Ludovicus VI. Communiam concessit ; confirmavit Ludovicus VII. ann. 1144. Habetur Charta apud Loisellum pag. 271. et in Reg. Philippi Aug. f. 36.
Bellusmonscommunia donatur itidem in Cod. reg. 8406.
Belnæin Burgundiæ Ducatu, Communiam indulsit Hugo Dux Burgundiæ ann. 1203. Exstat Charta apud Perardum in Burgundicis pag. 274. et seqq.
Biturigensibus, Ludovicus VII. ann. 1145. et Philippus Aug. ann. 1181. Habetur Charta in Regesto Philip. Aug. fol. 34. 53. et apud Thomasserium in Consuet. Bituric. lib. 1. cap. 44. 45.
Braioin Picardia, Philippus Aug. ann. 1210. Habetur Charta in Regesto ejusdem Reg. f. 61.
Britolioin Normannia, idem Rex. Vide Reg. fol. 58.
Brueriis, Caraco, Norgiæ et Vallobo, Philippus August. Rex Fr. ann. 1186. assensu Bartholomæi Episc. Laudunensis. Exstat in Regesto Ph. Aug. fol. 39.
Burgi-ComitisCommunia instituta a Philippo V. ann. 1318. ex Reg. 56. Chartoph. reg. ch. 584.
Burgo in Bressia, communiam concessit Amedeus VII. Comes Sabaudiæ 5. Jul. ann. 1397. Charta habetur apud Guichenonum, in Probat. Hist. Bress. pag. 22. 23.
Buxiaco, in Ducatu Burgund. Beatrix Comitissa Cabilonensis. Chartam descripsit Perardus pag. 311.
CadomoCommuniam confirmat Philippus Aug. ann. 1204. in Reg. 34. bis Chartoph. reg. part. 1. fol 36. r°. col. 1. et part. 2. fol. 52. v°.
Calain Parisiensi pago inter villas, quæ communiam habent, recensetur in
Calniacumad Isaram, vulgo
Calvomonti, Communiam concessit Philippus Aug. ann. 1182. Exstat Charta in Regesto ejusd. Reg. pag. 50.
Calvomontiin agro Bassiniaco, Campaniæ Comes ann. 1228. uti narrat D.
Brusseltom. 1. de Feudorum usu pag. 186.
Candelanum, in Cod Reg. 8406.
Capellæ d'Angillonin Biturigibus, Archembaldus de Soliaco ann. 1212. apud Thomasserium lib. 1. cap. 55.
Capiacum, in cod. reg. 8406.
Carrosioseu
Charrotin Bitur. Gauterius Dom. Carrofii ann. 1194. apud Thomasserium lib. 1. cap. 53.
Castellioniad Sequanam Odo III. Dux Burgundiæ ann. 1208. cui stabilimento multum adversatus est Episcopus Lingonensis. Vide D.
Brusselde Feudorum usu tom. 1. pag. 187.
Castro-Meliandiin Biturigibus, Ebo de Dolis Dominus ejusdem Castri-Meliandi ann. 1220.
Castronovoin Turonibus, Philippus Aug. ann. 1181. in ejusdem Reg. f. 61.
Cellisin Biturigibus, Robertus de Cortiniaco. Charta ann. 1216. descripta a Thomasserio lib. 1. cap. 58.
Cerniaco, etc. in Laudunesio Philippus Aug. ann. 1184. Habetur Charta in Reg. ejusdem Regis f. 38.
Chambleiumseu
Cameliacumin Bellovaco, in cod. reg. 8406.
Chamoliæ, Belnæ, Chenis, Cortonæ, Vernolii, Commiin Laudunesio. Phil. Aug. ann. 1184. in Reg. 34. bis ejusd. part. 1. fol. 12. v°. col. 2. et part. 2. fol. 35. v°. col. 1.
Coicheioin Ducatu Burgund. Hubertus D. de Monthelone et de Coicheio. Chartam descripsit Perardus pag. 476.
Colangiisin pago Autissiodorensi ann. 1365. tom. 5. Ordinat. reg. Fr. pag. 665.
CompendioLudovicus VII.
Condetialiarumque villarum in pago Suessionensi Communia a Ludovico VI. concessa confirmatur a Phil. Aug. ann. 1185. ex Reg. 62. Chartoph. reg. ch. 231.
Corbeiæ, Communiam indulsit Ludovicus VII. deinde Philippus Aug. ann. 1180. in eod. Regesto f. 56.
Cramdelæ, Troisiaco, Cortetono, et Malevalli, idem Philip. ann. 1186. Vide idem Reg. f. 37.
Credulio in Bellovacis, Ludovicus Comes Blesens. et Claromont. ann. 1197. MS.
Crispiacoin Comitatu Vadensi, Ludovicus Rex Fr. ann. 1223. Exstat tom. 10. Spicil. pag. 642. et in Reg. Philippi Aug. f. 151. 16.
Divioniin Burgundiæ Ducatu, Hugo D. Burgundiæ ann. 1187. Exstat Charta apud Perardum in Burgundicis pag. 274. 333. 346. 356.
Dompnomedardo, vulgo
DuacensisCommunia restituta ann. 1368. tom. 5. Ordinat. pag. 130.
Dullendioin Ambianis, communiam indulsit Guido Comes Pontivi, deinde Willelmus Comes, Guidonis ex filio nepos, confirmavit ann. 1103.
Dunoin Biturigib. Ludov. VII. et Philippus Aug. Vide Regestum Phil. Aug. f. 35. et Thomasserium lib. 1. cap. 47. 48. 49.
EngolismensisCommunia instituitur Literis Caroli V. ann. 1372. ibid. pag. 581.
ErviacensiCastellaniæ in Campania, Communiam concessit Theobaldus Trecensium Comes Palatinus ann. 1199. MS.
Escuilvillæ Theobaldus comes Campan. et Briæ ann. 1229. in Chartul. Camp. fol. 334. v°.
Falesiæin Normannia. Vide Normannica Duchesnii pag. 1066.
Faræin Laudunesio Ingerannus de Couciaco ann. 1207. apud Thomasserium.
Ferrariisin Normannia, Phil. Aug. ann. 1294. Vide ejus Regest. fol. 58.
Figiacoin Cadurcino Literis Philippi V. ann. 1318. confirmatis ann. 1394. tom. 7. Ordinat. Reg. Fr. pag. 659.
Fimmisin diœcesi Rem. concessa Communia a Theobaldo Campan. et Briæ comite ann. 1226. confirmata a Philippo V. Lit. ann. 1316. in Reg. 53. Chartoph. reg. ch. 109.
Graciacoin Biturigib. Petrus Dom. Graciaci. Charta ann. 1246. descripta a Thomasserio lib. 1. cap. 61.
Hamensiurbi in Picardia, Odo Hamensis Dominus ann. 1158. Exstat in Regesto Marchionatus Incrensis.
Hiermontiin Pontivo, Willelmus comes Pontivi ann. 1192. Exstat Charta in Hist. Comitum Pontivi cap. 28.
Lauduno, Ludovicus Rex ann. 1138. Exstat in Regesto Philippi Aug. f. 49.
Lorriaco, Philippus Aug. ann. 1187. Habetur in Hist. Vastinensi pag. 170. et apud Galandum lib. de Franco alodio pag. 375.
Luriaco, in Biturig. Horvæus Dom. Virsionis. Charta ann. 1213. descripta a Thomasserio lib. 1. cap. 56.
Machau, villæ ita dictæ in Comitatu Regitestensi, Hugo Comes Regitest. assensu Feliciæ uxoris et Huarti filii, in MSS.
Maiochoin comitatu Pontivi Guillelmus comes ann. 1209. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 281.
Marquenterræin Comitatu Pontivi, Willelmus Comes Pontivi mense Sept. ann. 1199. in Hist. Comitum Pontivi cap. 35.
Martelloin Lemovicino ann. 1219. Raimundus Vicecomes Turenæ. Exstat Charta apud Justellum in Probat Hist. Turen. pag. 40.
Medantoin Vilcassino, Ludovicus VII. ann. 1150. Habetur Charta in Reg. Phil. Aug. f. 46.
Meldis in Campania, Henricus Comes Campaniæ ann. 1279. Exstat Charta in Tabulario Campaniæ Thuano fol. 299. apud Fabrum Canterellum tract. de Feudis pag. 272.
Brusseltract. de Feudorum usu pag. 183.
Mellento, Robertus Comes Mellenti. Habetur Charta in Regesto Phil. Aug. f. 52.
Moirencoin Delphinatu ann. 1164.
Monasterioloin Picardia, Philippus Aug. ann. 1188. in Reg. Phil. Aug. f. 37.
Monbarroin Ducatu Burgundiæ, Hugo Dux ann. 1231. Exstat Charta in Burgundicis Perardi pag. 419.
Montibrisonisin Comitatu Forensi, Guigo Comes Forensis mens. Nov. ann. 1223. MS.
Montidesideriiin Picardia, Ludovic. VII. Chartam exhibet Regestum Phil. Aug. f. 50.
Montiregaliin Bressia, Humbertus Domin.
de Thoireet
de Villarsann. 1207. Exstat Charta in Probat. Hist. Bressensis pag. 202.
Niortoin Pictonibus, Philippus Aug. ann. 1204. Vide ejusd. Regest. f. 58.
Nivernensiurbi, Petrus Comes Nivernensis ann. 1194. Habetur Charta in eod. Regesto, f. 55.
Nonencurtiin Normannia, Philippus Aug. ann. 1204. Vide idem Reg. f. 58.
Novavillain Bellovaco, inter villas jure communiæ gaudentes, recensetur in Reg. Cam. Comput. nunc Cod. Bibl. reg. 8406.
Noviomo, Baldericus Episcopus communam indulsit concedente Ludovico VI. Vide Vassorium in Histor. Noviom. pag. 805. et Reg. Phil. Aug. f. 46.
Pardilhanocommunia concessa a Carolo V. ann. 1379. in Reg. 119. Chartoph. reg. ch. 100.
Peronæin Picardia, Philippus Aug. ann. 1207. Habetur Charta in ejus Regesto f. 58.
Perricesvillæ a Guidone dom. Clarimontis in Bassigneio ann. 1347. in Reg. 124. Chartoph. reg. ch. 87.
Piceyo, vulgo
Pictaviæ, Alienor Regina Angliæ, ac deinde Philippus Aug. ann. 1204. Habetur in ejus Regesto f. 53.
Pissiaco, Philippus Aug. Habetur Charta in eodem Reg. fol. 52.
Pomponiumad Matronam, inter villas communia donatas, annumeratur in Reg. Cam. Comput. nunc Cod. Bibl. reg. 8406.
Pontallerioin Ducatu Burgund. Communiam concessit Guillelmus de Champlita Vicecomes Divionensis ann. 1257. Chartam descripsit Perardus pag. 486.
Ponti Audomariin Normannia, Philippus Aug. ann. 1204. Vide Regest. Philippi Aug. f. 58.
Pontisaræin Vilcasino, Philippus August. ann. 1188. Chartam exhibet Regestum ejusdem Regis fol. 52.
Prulliacoin Biturigib. Radulfus Dom. Magduni ann. 1177. apud Thomasserium lib. 1. cap. 52.
Riomoin Arvernis, Alphonsus Comes Pictavensis et Tolosan. mense Julio ann. 1270. Habetur Charta tom. 11. Spicilegii Acheriani
Roiæin Picardia, Philip. Aug. Habetur Charta in Reg. Philippi Aug. f. 47.
Romonium, in Cod. reg. 8406.
Rotomagoin Normannia, Philippus Aug. Rex Fr. ann. 1207. Exstat in Normannicis Duchesnii pag. 1062. 1066. et in Regesto Philippi Augusti f. 57. 60.
Rouvreioin Burgundiæ Ducatu, Hugo Dux Burg. ann. 1215. Chartam descripsit Perardus pag. 316. 317.
Saigeioin Ducatu Burgund. Aimo de Sabaudia D. Baugiaci ann. 1226. Chartam descripsit Perardus pag. 509.
S. Desideriiurbi in Campaniæ Comitatu,
S. Germano de Boscoin Biturigib. Ludovicus VII. etc. ann. 1202. apud Thomasserium lib. 1. cap. 54.
S. Joanni Angeriacensiin Pictonibus, Philippus Aug. ann. 1204. Habetur Charta in Regesto ejusdem Regis f. 53.
S. Quintiniurbi in Viromanduis, Philippus Augustus ann. 1195. Charta exstat apud Hemereum in Augusta Viromand. in Regest. pag. 47. et in Regesto ejusdem Reg. f. 66.
S. Rambertioppido in Bressia, Ludovicus Dux Sabaudiæ 20. Jun. 1442. Chartam descripsit Guichenonus in Hist. Bress. pag. 235.
S. Richariioppido in Comitatu Pontivensi, Ludovicus Rex Franc. ann. 1126. Describitur in Regesto Philippi Aug. f. 135.
S. Romanide Tarno Charta communiæ a Carolo IV. concessa ann. 1322. exstat in Reg. 61. Chartoph. reg. ch. 81.
Salicibus(
Saux) in Ducatu Burgund. communiam indulsit Jacobus D.
de Saux, ann. 1246. Chartam Descripsit Perardus pag. 460.
Seiselloin Bressia, Amedeus Comes Sabaudiæ ann. 1285. Chartam habet Guichenonus in Hist. Bress. pag. 244.
Semuroin Burgundiæ Ducatu, Robertus Dux Burgundiæ ann. 1276. Exstat Charta apud Perardum in Burgundicis pag. 529.
Senonensiurbi
Serenumin Cod. reg. jam laudato 8406.
Silvanecto, Philippus Aug. ann. 1201. Vide ejusdem Regest. f. 55.
Simprope Duacum Communia confirmatur a Carolo V. ann. 1368. tom. 5. Ordinat. reg. Fr. pag. 146.
Soliniacoin Arvernis, communiam indulsit Delphinus Comes Clarimont. MS.
StamparumCommuniæ Charta irrita declaratur Literis Philippi Aug. ann. 1199. in Reg. ejusd. part. 2. fol. 71. v°. col. 2.
Suessioni, Ludovicus VI. Communiam concessit
Brusseltom. 1. de Feudorum usu pag. 179.
Teneræmundæ, Robertus ejusdem urbis Dominus ann. 1233. Exstat Charta apud Lindanum in Teneræmunda pag. 93.
Tornaco, Philippus August. ann. 1187. Habetur Charta in Regesto Phil. August. f. 35. in 30. Regesto Chartophylacii Regii Ch. 382. et tom. 11. Spicilegii Acheriani.
Vaisliaco, etc. Ludovicus VI. ac postmodum Philippus Aug. ann. 1185. Habetur Charta in Regesto ejusdem Reg. f. 42. et tom. 13. Spicilegii Acheriani pag. 323.
Vernolio, Philippus Augustus. Vide idem Regest. f. 58.
Viconovoin Campania, Theob. Com. ann. 1228. Exstat Charta in Tabul. Campaniæ Thuano. f. 155.
Villæfrancæin Burbonesio, Archembaldus
Villænovæ, in Bellovacis, Philippus Aug. ann. 1200. in Regesto ejusd. fol. 45.
Vitriacoin Campania, Theobaldus Comes Campan. mense Aprili ann. 1230. MS.
Vizeliacensisin Ducatu Burgundiæ meminit Histor. Ludovici VII. pag. 418.
Wabanoin Pontivo, Willelmus Comes Pontivi ann. 1192. Vide Hist. Comitum Pontivi cap. 35.
Item quod cum dominus decanus et capitulum teneantur dom. Guillelmo de Rosseillione canonico Lugdunensi, anno quolibet, in xl. libris Viennensium sibi assignatis super payo ecclesiæ Lugdunensis, ipsi dom. decanus et capitulum ipsam pecuniam sibi assignant super Commune ecclesiæ Lugdunensis.Vide Communia 3.
- communis, that which is common: ut communibus pro communibus utatur: communia laudas, publicity, H.: sed ne communia solus occupet, the sole credit for common achievements, O.: ius statuere communi dividundo.—A community, state: Milyadum: gentis Pelasgae, O.—In the phrase in commune, for common use, for all, for a common object, for the general advantage: consulere, T.: conferre: vocare honores, equally upon patricians and plebeians, L.: quodcumque est lucri, halves!Ph.: haec in commune accepimus, in general, Ta.: in commune Suebi vocentur, i. e. all, Ta.—In rhet., plur, commonplaces: quae ad causam nihil pertinent.
-
…perfregit ac prostravit omnia cupiditate ac furore ; vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia. tulit hoc commune dedecus familiae, cognationis, nominis graviter filius ; augebatur autem eius molestia cotidianis querimoniis et adsiduo fletu sororis ;…
Cicero, pro Cluentio
-
…et vident unum esse aliquem qui haec officia maxime animadvertat, ei se dedunt, deserunt ceteros, minutatim ex communibus proprii, ex fucosis firmi suifragatores evadunt. iam illud teneto diligenter, si eum qui tibi promiserit audieris fucum…
Q. Tullius Cicero, Essay on Running for Consul
-
…. qua re necesse est, quod mihi consuli praecipuum fuit praeter alios, id iam privato cum ceteris esse commune. neque ego hoc partiendae invidiae, sed communicandae laudis causa loquor ; oneris mei partem nemini impertio, gloriae…
Cicero, pro Sulla
-
…aut si mandandum aliquid procuratori de agri cultura aut imperandum vilico est, Magonis Karthaginiensis sunt libri perdiscendi an hac communi intellegentia contenti esse possumus Cur ergo non eidem in iure civili, praesertim cum in causis et in negotiis et…
Cicero, de Oratore
-
…. P. Recte intellegis ; isto enim exposito munus promissi omne confecero. Sunt igitur ambigui duobus adversariis praecepta communia. Vterque enim eam significationem qua nitetur ipse dignam scriptoris prudentia esse defendet ; uterque id quod adver sarius ex…
M. Tullius Cicero, De Partitione Oratoria
-
…certo scio. reliquum est ut te id ipsum, quod ego quasi consolationis loco pono, maxime excruciet, commune periculum rei publicae. cuius tanti mali, quamvis docti viri multa dicant, tamen vereor ne consolatio nulla possit…
Cicero, Epistulae ad Familiares
-
…Vel me licet existimes desperare ista posse perdiscere vel, id quod facio, contemnere ; mihi rerum forensium et communium vulgaris haec cognitio satis magna est ad eam, quam specto, eloquentiam ; ex qua ipsa tamen permulta nescio…
Cicero, de Oratore
-
…se ipsum sit, dicere ; sed ego non de praestanti quadam et eximia, sed prope de vulgari et communi vi nunc disputo. Ita apud Graecos fertur incredibili quadam magnitudine consili atque ingeni Atheniensis ille fuisse Themistocles ; ad…
Cicero, de Oratore
-
…favet. quamquam nihil potes in te, Laterensis, constituere quod sit proprium laudis tuae quin id tibi sit commune cum Plancio. sed hoc totum agetur alio loco ; nunc tantum disputo de iure populi, qui et potest…
Cicero, pro Plancio
-
…meum, tanto tibi studio commendo ut maiore non possim ; cui cum propter omnis virtutes tum etiam propter studia communia sum amicissimus. is procurat rationes negotiaque Dionysi nostri, quem et tu multum amas et ego omnium plurimum .…
Cicero, Epistulae ad Familiares