About Report a problem

Menu

conquistare

CONQUISTARE
, Acquirere. Donatio Hugonis et Julittæ uxoris ejus S. Sepul chro Jerosol. ann. 993. tom. 1. Collect. Ampliss. col. 345. C : Cum rebus suis vel cum omnibus ad ipsa curte pertinentibus, sicut Conquistaverunt Berta Regalis et Albertus. Testamentum Ademari Schalarum Vicecomitis tom. 2. Gall. Chr. Instrum. col. 207 : Quodcumque in Gintraco et in Salle, quod de Sigeberto Sacerdote Conquistavi. Conquistar Hispanis est Bello quærere. Vide supra Conquestare.
CONQUISTARE
, Vincendo et debellando acquirere, Hisp. Conquistar. Chron. Bergom. ad ann. 1406. apud Murator. tom. 16. Script. Ital. col. 967 : Et ibi steterunt ipsa die usque in sero, et non potuit Conquistare ipsum castrum propter veretonos, quos extra trahebant de ipso castro. Vide supra Conquærere.

Saved

Recent