corporale
Sacrificiumcontegitur in altari. Leges Alphonsi IX. Reg. Castellæ part. 1. tit. 4. lege 57 :
Corporales, son dichos aquellos pannos blancos, que ponen sobre el caliz, con que lo cubren, quando faze el clerigo el sacramento del Corpus Domini, e estos non deven ser de sirgo, nin de panno tinto, mas de panno de lino puro e blanco. Sindone, quam solemus Corporale nominare,apud Amalarium lib. 1. de Eccles. offic. cap. 19.
Chrismale, quod a quibusdam Corporalis appellatur, apud Glabrum Rodulfum lib. 5. cap. 1.
Corporalis palla, in Ordine Romano, et in Libro Sacramentor. Gregorii Magni, in Missali Francor. vet. pag. 400. in Capitul. Caroli Magni lib. 7. cap. 234.
Corporale pallium, in Epist. 11. S. Bonifacii Archiepiscopi Moguntini.
Pallium altaris, Pallium quo sacra munera conteguntur, apud Gregorium Turon. lib. 7. cap. 2.
Coopertorium, quo altare dominicum cum oblationibus tegitur : quod ponitur super munera altaris,apud eumd. de Vitis Patrum cap. 8.
Nam et alterum simplum semper servatur in scriniolo super sinistrum cornu altaris, sicut ego accepi, propter hoc maxime, ut ad manum possit esse contra periculum ignis, contra quod, si forte contigerit, creditur a multis quod multum valet expansum.Atqui
Corporale Dominico corpore consecratum ad extinguendum incendiumprojici vetat Concil. Salegunstadiense ann. 1012. can. 6.
Corporaliaautem linea esse jubentur. Alcuinus lib. de Divin. offic. et ex eo Remigius Autisiodor. lib. de Celebrat. Missæ :
Corporale, cui superponitur Dominicum corpus, non aliud quam lineum oportet esse, quoniam Joseph linteum mundum emit, unde Corpus dominicum involvit.Honorius Augustod. lib. 1. cap. 89 :
Silvester PP. Lineo Corporali offerri statuit.Vide eumdem cap. 46. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 20 :
Corporalia autem de purissimo et nitidissimo panno præparari oportet, et in capsulis mundis vel lineis sacculis diligenter complicata reponi.
Electus autem(Abbas monasterii Schonaviensis) a nobis sive a posteris nostris investiatur et a proprio suo archiepiscopo consecretur, qui annuatim in festo B. Martini mundum Corporale super ipsum(an ipsius ?) altare representabit, in memoriam et argumentum, quod ejus cenobium de patrimonio sit B. Martini.
Item un Corporalier broudé, xl. s.Aliud ann. 1403. inter Probat. tom. 3. Hist. Burg. pag. 217. col. 2 :
Parement d'aube et amict de drap d'or vermeil. Item un Corporalier de mesme.Pro sacra pyxide, in qua asservatur Corpus Christi, unde nomen, occurrit in Inventar. bonor. ducis Bitur. ann. 1416. fol. 18. v°. ex ead. Cam. Comput. :
Item un Corporallier d'yvoire, le couvercle de la passion à images d'écaille.Inventar. Gall. S. Capellæ Paris :
Item un Corporallier d'argent esmaillié à tout le couvercle.
lapsus corporalis, et
carnale delictum, apud Isidorum Ispalensem in Epist. ad Messenum Episcopum. Gregorius M. lib. 1. Epist. 34 :
Paulum Diaclynæ civitatis Episcopum inter alia mala in Corporale crimen lapsum. Corporale peccatum,apud Ferrandum Diacon. in Brev. cap. 117. ex Conc. Neocæs. cap. 8. al. 9.