creatus
-
…ludos tollerentur, per quos solos iudicium fieri posset. iam vero censores quem ad modum isto praetore in Sicilia creati sint, operae pretium est cognoscere. ille enim est magistratus apud Siculos qui diligentissime mandatur a populo propter hanc…
Cicero, in Verrem
-
…consequentes. anno ante me censorem mortuus est, novem annis post meum consulatum, cum consul iterum me consule creatus esset. num igitur, si ad centesimum annum vixisset, senectutis eum suae paeniteret nec enim excursione nec saltu…
M. Tullius Cicero, De Senectute
-
…in senatu esse prohiberent, Cotum imperium deponere coegit, Convictolitavem, qui per sacerdotes more civitatis intermissis magistratibus esset creatus, potestatem obtinere iussit. Hoc decreto interposito cohortatus Aeduos, ut controversiarum ac dissensionis obliviscerentur atque omnibus omissis his…
Julius Caesar, Gallic War
-
…honorem suum sequentis anni commendaret, propterea quod insolenter adversarii sui gloriarentur L. Lentulum et C. Marcellum consules creatos qui omnem honorem et dignitatem Caesaris spoliarent, ereptum Ser. Galbae consulatum, cum is multo plus gratia suffragiisque…
Julius Caesar, Gallic War
-
…nec ex parte dimidia reliquos sacerdotes neque auctores centuriatorum et curiatorum comitiorum, auspiciaque populi Romani, si magistratus patricii creati non sint, intereant necesse est, cum interrex nullus sit, quod et ipsum patricium esse et a patriciis…
Cicero, de Domo sua
-
…hominis insolentiamque cognoscite. quam diu tu voles, vitiosus consul Dolabella ; rursus, cum voles, salvis auspiciis creatus. si nihil est, cum augur eis verbis nuntiat, quibus tu nuntiasti, confitere te, cum Alio…
Cicero, Philippicae
-
…principes civitatis essent interpretes. At Ti. Gracchi litteris Scipio et Figulus consules, cum augures iudicassent eos vitio creatos esse, magistratu se abdicaverunt. Quis negat augurum disciplinam esse divinationem nego. At haruspices divini quos, cum…
M. Tullius Cicero, De Divinatione
-
…omnis civis opis, auxilii, defensionis, largiendi etiam benignitas. Itaque mortuo Marcio cunctis populi suffragiis rex est creatus L. Tarquinius ; sic enim suum nomen ex Graeco nomine inflexerat, ut in omni genere huius populi consuetudinem…
M. Tullius Cicero, De Republica
-
…annos singulos Iovis sacerdotem sortito capi iubeat, quod apud illos amplissimum sacerdotium putatur cum suffragiis tres ex tribus generibus creati sunt, res revocatur ad sortem. perfecerat iste imperio ut pro suffragio Theomnastus, familiaris suus, in tribus…
Cicero, in Verrem
-
…quod sit vel a diis inmortalibus vel a natura parente omnium constitutum. non enim temere nec fortuito sati et creati sumus, sed profecto fuit quaedam vis, quae generi consuleret humano nec id gigneret aut aleret, quod cum…
M. Tullius Cicero, Tusculanae Disputationes