dearestare
arrestatumerat seu retentum relaxare, liberare. Litteræ Philippi Regis Franc. pro Mercatoribus Rotomag. apud Rymer. tom. 2. pag. 127 :
Fecissetis Dearestari penitus, ut credimus, mercimonia prædicta.Occurrit ejusdem tomi pag. 285. et tom. 3. pag. 667. Vide Arrestare.
Qui fecerint forefactum vel delictum, recederent de terra nostra prædicta Dearrestati, hoc est, antequam caperentur.
Bona sua omnia curia nostra prædicta Dearrestavit et liberavit.Lit. remiss. ann. 1395. in Reg. 149. Chartoph. reg. ch. 164 :
Respondit dictus Raymundus, quod ea quæ arrestaverat(bajulus) ipse Desarestabat.