excarrazonata
Item prohibuit homines Comitis Tolosani qui faciebant Excarrazonatam in loco in quo est modo Castrum Vasionense, ne eam facerent, et excommunicavit : et Episcopus fecit portare ligna dictæ Excarrazonatæ ad Palatium ad comburendum.Joannes Columbus a quo refertur, lib. 2. de Gestis Episc. Vasionensium, id vocabuli sibi ignotum esse, forteque mœnium aliquod genus significare ait.
Escarrazonata: quod vocabulum a Latino-barbaro
Eschara, Pedamentum, efformari potuit, vel forte a
Scara, Acies, et
Zonare, Cingere : quia hujuscemodi præsidio veluti
cingebanturcopiæ militares, ut ab hostibus facilius sese defenderent. Hæc munitionis species eadem forsitan est, quæ Latinis Vallum, Nostris
Palissade: quæ notio si vera est, ab
Escharaet
Zonare Escarrazonataeffingi potuit perfacile.