About
Menu

executare

EXECUTARE
, Exsequi, perficere, Gall. Executer. Conventus Episcoporum apud Caspem in Aragonia, inter Concil. Hisp. tom. 3. pag. 646 : Ita quod illud, quod nos nomen... publicaremus, vel alias pro Exsequutione capitulorum inter dicta parlamenta concordatorum faceremus, aut Executaremus quovis modo, haberetur pro facto constanti, valido atque firmo. Constitutiones Ludovici de Canossa Episc. Bajoc. ann. 1518 : Et mandata nostra absque mora exequantur et exequi procurent, atque Officiariis nostris reportent Executata et relatata, sub pœna pecuniaria et emenda arbitraria. Testamentum Audæ de Lasserano Dominæ de Bonluco ann. 1351 : Item dicta Domina testatrix, et suum supradictum testamentum Executari valde possit, ordinavit, etc. Litteræ Executatæ, in Decreto Curiæ Paris. ann. 1446. ex Chartulario Æduensi. Executare promissum, apud Baluzium tom. 7. Miscell. pag. 100.
Lit. ann. 1365. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 568 : Qui servientes habeant et habebunt de cetero plenariam potestatem Executandi, levandi, arrestandi, pignorandi et capiendi omnia bona, etc.
Executare Bona Debitoris
, Eum sublatis pignoribus ad solvendum æs alienum adigere. Consuetud. Tolosæ art. 3 : Quamvis etiam fuerit allegatum primo principalem debitorem fore conveniendum, et bona sua Executare, etc.
EXECUTARE
, Extremo supplicio afficere, Gall. Exécuter. Memor. H. Cam. Comput. Paris. ad ann. 1423. fol. 164. v°. : Fuit appunctatum et deliberatum quod domum factum per regem... super hæreditagiis deffuncti magistri Johannis de Rouvres... propter ejus demerita Executati, expeditur ;... et ita de cetero pro aliis quibus similiter donum fiet per regem super bonis et hereditagiis illorum, qui propter eorum demerita per justitiam Executabuntur.

Saved

Recent