ferancus
Faramundus eis preponitur, a quo Franci dicti sunt, non ut quidam somniant a feritate quasi ~i
proprio eos nomine Francos, quasi ~os, id est feroces, appellavit
dicunt alii quod Valentinianus imperator lingua Attica vocavit Francos, quasi ~os, a feritate animi
Quos cum multis post idem Valentinianus præliis attentasset, nec vincere potuisset, proprio eos nomine Francos, quasi Ferancos, i. Feroces appellavit.Respexit forte Rigordus Belgicum
Vranghe, quod est
acerbum, asperum, trux, ferox, unde etymon accersit Wendelinus. Vel potius id hausit ab Adone Viennensi in Chronico :
Francos lingua Attica Valentinianus Imperator a feritate et duritia atque audacia appellari primus voluit.Præfatio ad Legem Salicam :
Gens Francorum inclyta, audax, velox et aspera.Isidorus lib. 9. cap. 2. de iisdem :
Alii eos a Feritate morum nominatos suspicantur, eo quod bruti sint.Gesta Francorum cap. 13 de Francis :
Quia populus Ferocissimus est. Feritas barbarica,in leg. 2. Cod. Th. de Postlim. (5, 5.) Ferocitatem eamdem Gallis ipsis veteribus adscribit Egesippus lib. 2. cap. 9 :
Veniamus ad Galliarum incolas, populos natura Feroces, et naturalibus muris ferociores, etc.