About
Menu

firebare

FIREBARE
, f. a Saxon. fyre-tor, Pharus, vel turris editior ubi ignis accenditur aut ad naves per noctem dirigendas, aut in hostes submonendum. Ordinat. sub Eduardo II. pro vigil. observ. apud Blount in Nomolex. Anglic. : Quod sine dilatione levari et reparari facias signa et Firebares super montes altiores in quolibet hundredo : ita quod tota patria, per illa signa, quotiescumque necesse fuit, præmuniri (f. præmoneri) potest.

Saved

Recent