About
Menu

foraneus

FORANEUS
, Canonicus qui non facit residentiam. Acta Visitationis S. Petri Lovaniensis ann. 1230. apud Martenium tom. 1. Collect. Ampliss. col. 1243 : Volumus quod Canonici vestri universi et singuli residentiam faciant, aut si quis Foraneus fuerit tantum tertiam partem præbendæ suæ percipiat. Occurrit passim. Vide Foraneitas.
FORANEUS
, in Vocabulario Juris utriusque, dicitur, qui forum tenet, vel de foro venit. Galli vocant Marchand Forain, eum qui extra patriam propriam merces suas exportat.
FORANEUS
, Exterior. Leges Palatinæ Jacobi II. Regis Majoric. inter Acta SS. Junii tom. 3. pag. lxviii : Contineat videlicet (cordula sigilli) quinque fascias vel vias in longum, quarum tres Foraneæ, scilicet duæ et una media sint coloris crocei, aliæ vero duæ quæ erunt scilicet inter utramque Foraneam et mediam erunt coloris rubei.
FORANEUS
, Devius ; Rue foraine, quæ devia est, vulgo Rue détournée, écartée. Lit. remiss. ann. 1387. in Reg. 131. Chartoph. reg. ch. 122 : Le suppliant se latita grant pieça par Paris en rues Foraines et autres. Laquelle rue du plastre est rue Forainne, non faite pour cas de marchandise, in Reg. 152. ch. 21. Charta ann. 1406. ex Bibl. reg. : Lesquelles deux maisons... sont situées en rue Foraine et aussi comme inhabitée. Vitæ Patrum MSS. : Pour la queste fu en grant paine, Tant qu'en une rue Foraine L'aperchut.
Foraneus Decanus
, in Concilio Tarracon. ann. 1591. Idem qui Gallis Doien rural, Qui ruri habitat seu extra urbem Episcopalem. Vide Forisdecanus.

Saved

Recent