foresterius
forestæ. Vide Foresta.
Dominus Conradus de Monte-magno de Pistorio, datus a D. Rege Carolo, fuit capitaneus Foresterius civitatis Parmæ.Ibidem ad ann. 1271. col. 785 :
Et per commune Parmæ solvebatur ducentibus blavam Forestariam in Parma ad vendendumIbidem ad ann. 1292. col. 823 :xii. imperiales de stara frumenti.
Romani præliati fuerunt simul de mense Februarii, et spoliaverunt Ecclesias et loca religiosa et Foresterios.Ibidem ad ann. 1307. col. 864 :
Potestas vero Parmæ cum militia civium et Foresteriorum communis Parmæ equitaverunt eundo in succursum communis Placentiæ.Interdum tamen pro quovis extero sumitur ;
Foresterii et extraneæ personæ, in Charta ann. 1403. ex Archivo S. Victoris Massil. Vide Forestanus.
Ipsa ligna exportantur extra territorium dictorum communium ad partes extrinsecas et Foresterias.Stat. Mantuæ lib. 1. cap. 65. ex Cod. reg. 4620 :
Ordinamus quod nulla persona magna vel parva, terreria vel Foresteria, cujuscumque sit conditionis, audeat, etc.