About Report a problem

Menu

foza

FOZA
, vox Italica, Ornatus species, idem fortean quod supra Flocus 2. Vide in hac voce. Chron. Placent. ad ann. 1388. apud Murator. tom. 16. Script. Ital. col. 581 : Qui capucii sunt parvissimi, cum becho longo quasi usque in terram, ita quod omnes videntur esse in Foza, sic sunt parvi dicti capucii et stricti circum circa apud ipsos ; tamen non sunt in Foza. Barel. serm. 2. in Dom. 1. Quadrag. : Superbiunt mulieres in vestibus, in novis Fozis et recamaturis. Vide supra Forzeum.

Saved

Recent