About
Menu

frayle

FRAYLE
, Fiscina ficorum, Gall. Cabas, apud Kennettum in Glossario ad calcem Antiquit. Ambrosden. ubi observat Minshevum a Fragilis vocem hanc deducere, Skinnerum vero ab Italico Fragli ; quod nodos junci, ex quo fiscina contexitur, significat. Non dubitat Kennettus ipse, quin ejus vocis etymon vernaculum sit patriæ, unde fici fuerunt allatæ. Eadem notione Freau de figues legimus in Chartul. Gemeticensi tom. 1. pag. 19. Vide Fraellum.

Saved

Recent