fredum
nec ad freda vel bannos exigendos ‥ requirere ‥ presumatur
frid, Germanis idem valet quod
pax. Kero Monachus :
Cum ex nominis sui interpretatione Pacis dives vocaretur.Idem ann. 1187 :
Quas litteras Alemanni usque in præsens Fridebrief, id est, litteras pacis vocant.Papias :
bannumest etiam mulcta, compositio.
Fredumtamen a
bannodistinguendum contendit Coccius in Dagoberto pag. 179. Sed auctoritatibus inhærendum existimo quæ utrumque confundunt.
Et ubiAlia Ottonis Imper. apud Baldricum in Chron. Camerac. lib. 1. cap. 72 :Fredum ipsi Agentes, aut reliqui homines memoratæ Ecclesiæ acciperent,Freda ad ipsa loca Sanctorum deberent Christo præsule proficere in augmentum.
Aut mallum tenendi, bannum vel Freda exigendi, etc.
Fredum regaledicitur in Charta ann. 984. apud Baluz. Hist. Tutel. col. 379 :
Quindecim debitales porcos in eadem curte, Freda regalia quæ JohannesNon omittendum tamen præter hanc mulctam fisco exsolutam, aliam fuisse compositionem seu mulctam illis persolvendam qui injuriam aut damnum passi fuerant.habebat annuatim de manu Regis Francorum in Tutelensi castro.
Fredumfisco persolutum docent Lex Aleman. tit. 3. § 3. tit. 4. Lex Bajwar. tit. 6. § 3. tit. 10. § 4. Lex Frision. tit. 16. Capitularia Caroli M. lib. 3. cap. 30. lib. 5. cap. 185. Additio 4. Ludov. cap. 83. etc. Gregorius Turon. de Mirac. S. Martini cap. 26. ex eo Flodoardus lib. 4. Hist. rem. cap. 50 :
Affirmavit compositionem fisco debitam, quam illi Fredum vocant, a se fuisse reis indultam.
Brusselde Feudorum usu tom. 2. pag. 789 :
Qui vadem dederit quinque solidos de lege, dabit triginta denarios de Fredo : et hujus Fredi duæ partes erunt Præpositi ; tertiam vero Fartem habebit Major placiti. Si autem lex Abbatis fuerit, totum Fredum Major placiti habebit.
Sanguinis effusio in Ecclesia facta cum furore, si in Presbytero fuerit, in triplo componatur, duas partes eidem Presbytero, tertiam pro Freda ad Ecclesiam, et insuper bannum nostrum componat. Similiter et de Diacono juxta compositionem in triplo componatur, et bannum nostrum componat. De Subdiaconibus similiter secundum suam compositionem in triplo persolvat. De unoquoque ordine Clericorum secundum suam legem compositionem in triplum faciat, et bannum nostrum persolvat. Similiter et de ictibus sine sanguinis effusione de unoquoque ordine Clericorum secundum suam compositionem cum triplo componatur, et bannum nostrum ; et qui non habet unde ad Ecclesiam persolvat, tradat se in servitio ejusdem Ecclesiæ, usquedum totum debitum persolvat.
Fredumsolida compositio a reo exsoluta, sed tantum pars tertia, quæ fisco aut judici exsolvebatur. Lex Rip. cap. ult. :
Fredum autem non illi judici tribuat, qui culpam commisit, sed illi, qui solutionem recipit. Tertiam partem coram testibus fisco tribuat, ut pax perpetua stabilisque permaneat.Quæ verba ultima evincunt
Fredumdatum pro habenda
pace. Capitul. Caroli M. lib. 4. cap. 14 :
Triplo componatur, duæ partes eidem Presbytero, tertia pro Fredo ad Ecclesiam, etc.Adde Capitulare 3. ann. 813. cap. 2. 3. 4. Decretionem Chlotarii II. Regis cap. 9. etc.
Freda de quibuslibet causis, in Ecclesiarum possessionibus exigere vetantur judices, in privilegiis et immunitatibus a Principibus iis indultis ; ita ut quod ex his fiscus sperare potuerit, in Ecclesiarum usus, in luminaria locorum Sanctorum, vel in stipendia Sanctorum Dei convertatur. Quæ verba passim habentur in veteribus Chartis apud Marculfum lib. 1. form. 2. 3. et Beslium in Comitib. Pictavens. pag. 155. 165. Sanjulian. in Hist. Burgund. pag. 242. 274. Doubletum, et alios, Baldricum in Chron. Camerac. lib. 1. cap. 37. 62. 72. 76. 106. etc.
Fredum, in Præcepto ann. 750. inter Instrum. tom. 4. Gall. Christ. col. 263.
Sed sub immunitatis nomine cum omnes Fretos concessos valeant Rectrices ipsius Monasterii quietas vivere et sedere.Altera ejusdem Caroli M. Charta pro Monasterio Sithiensi apud Mabillonium Diplom. lib. 6. Instrum. 198 :
Judiciaria potestas ibidem ingredere non præsumat quoquam tempore : nisi quod sub emunitatis munere omni tempore cum omnes Fretos vel bannos concessos pars ipsius Monasterii perenniter debeat possidere.
Frez, Frez des procez, pro litium ac causarum sumtibus et impensis. Aresta anni 1284. in Regesto Parlamenti fol. 70 :
Quod pro solvendis et aquitandis debitis et Fredis villæ suæ possent talliare, etc.
Examen testium integraliter Fredis et expensis supradictorum appellantium fieret, etc.
Undecunque census aliquis ad fiscum pervenerit, sive in Frido, sive in qualicunque banno.
Sibimet omnes Fredos concessos debeat possidere.
B. Comes Provinciæ confirmo oblationes prædecessorum meorum, vel quæ Monasterio S. Victoris conquisita sunt, in Monasteriis, cellis, castellis, villis, terris... hortis, Fredis, salinariis... agris, etc.Sed forte legendum
Frescis. Vide Friscum.