About Report a problem

Menu

fridgor

FRIDGOR
. Glossæ antiquæ MSS. : Fricdor, Frigus, frigidum. Gloss. MS. Regium Cod. 1013 : Algor, Frigus, Frigdor. Alibi : Frigduit, Alsit. Frigdent, Frigdescunt. Idem Gloss. : Rigor, rectitudo, severitas, et stupor Frigdoris, algidum, frigidum. Papias : Frigdor, frigus, frigidum. Frigdent, frigescunt. Et alibi : Peripsycis, Frigdor. Ex Gr. περίψυξις. Gl. Lat. Gall. Sangerm. : Frigdere, Avoir froit. Breviloq. : Frigdor, oris, frigus. Vetus Interpres Moschionis apud Jos. Scalig. Epist. 327. ψυχρότης, Frigdor. Gloss. Longobard. S. Germani Parisiensis, ex veteri Galeni Interprete : Vomitus sit ex Frigdore et flegmatum abundantia, etc. Vetus Interpres Alexandri Iatrosoph. lib. 3. Passion. : Cæterarum vero febrium... nihil ex eis signis habent, qualia sunt horrores, tremores, Frigdores, rigores. Octavianus Horatian. lib. 2. Rerum Medic. cap. 16 : Item ex calore immenso, vel ardore, ut est causon,... Frigdore quoque et singultu. Idem lib. 4. de resina cum oleo : Facit autem ad totius corporis Frigdorem, et ad ischiam et podagram utilissime prodest. Occurrit apud Richerum lib. 2. cap. 59. et lib. 3. cap. 14. Vide Frigor, Distemperantia.

Saved

Recent