gantae
Item, quatuor paria Gantarum de ferro sine bracellis,ii. s.viii. d. gr. Item, quatuor paria de Gantis cum bracellis proii. s.
Ganta. Anglis,
A grei Goose. Fortunatus lib. 7. Poem. 4 :
Vita S. Pharaildis Virg. num. 13 :Aut Mosa dulce sonans, quo grus, Ganta, anser, olorque Triplice merce ferax, alite, pisce, rate.
Aves quasdam aggregatus repperit, quas alii Feles, alii Miletas, vulgus vero Gantas nuncupat.Liber Miraculor. S. Genulfi n. 46 :
Conspicit innumerabilem multitudinem avium, quas vulgus Gantas vocat.Goscelinus Monachus in Vita S. Wereburgæ Virg. num. 10. ubi avis speciem prodit :
Agros ejus solito infinita aucarum indomitarum, quas Gantas vocant, depopulabatur multitudo.Sunt igitur
Gantæ, anseres silvestres, vel etiam domestici, qui
Gansævocantur a Plinio lib. 10. cap. 22. qui eas Morinis attribuit : unde patet, vocem esse veterem Gallicam,
Goazscil. ut scribit Petronius pag. 391. Antiq. Gall.
Gans, Ganse, dicuntur, ut Anglis
Goesenet
Geesen, Hispanis
Ganso, id generis avium nominatur. Adso in Actis S. Waldeberti Abbat. Luxoviensis num. 5. videtur, has aves appellatas a voce, quæ albedinem significat, veteri forte Gallica :
Nam cum in aliis Vir iste felicissimus, tum quoque rebus pollebat : et hunc quoque agrum anseres agrestes, quas a candore, vel sonitu vocis more rustico Gantas vocant, agmine collecto frequenti ruptione ab ipso jactu seminis et sationis incremento vastabant.Potius tamen videtur alterum Etymon. Vide Pontanum lib. 8. Rerum Danicarum pag. 494.
Ecce late omnia albicant pennatis volucribus, quos communi vocabulo Gances appellari solet.Mabill. sæc. 3. Bened. part. 2. pag. 243. habet :
Quas communi vocabulo Gantas appellari placet.
Aucæ minores albæ, quæ et Gantes dicuntur.
De Gantibus in custodia traditis. Diversæ aves innumerabiles circa Monasterium, id est, anseres furvæ et albigantes, conveniebant, quæ molestiam fratribus inferebant. Dixit S. Samson : Præcipio vobis, ut ante me pergatis ad Monasterium. Itaque illæ in uno grege congregatæ in Monasterium intrarunt, et usque in crastinum diem reservatæ sunt.
Alibi :Grues, et Gentes, et oes, et poucins.
Grues et Gentes orent à lor plessir.
Manducet ex domesticis gallinas, fasianos, et de anseribus, alas, collum, caput, pedes, et Gantulas, et aves omnes præter eas, quæ in paludibus degunt.Ubi Glossæ
Gantulas, aves esse observant. Idem lib. 2. cap. 67 :
Gantulæ quoque, merulæ, turtures, turdi, etc.