getus
Getusseu
Jactus, quia mensura quasi jacitur, seu agitatur vel percutitur ad calcandum in ea frumentum. Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 96 :
Anno DominiVide Jactus 3.mccxlviii. .. Odo Alamanni et Ugo de Grangiis dederuntJuveneto de Hospitali Clerico, sub annuo censu unius sextarii frumenti censualis... quamdam vineam... quod frumentum est solvendum ad mensuram legalem sine Getis. Item... dictus D. Odo... dedit... sub annuo censu unius hemine frumenti solvendi ad mensuram legalem de Vivo sine Getis, scilicet sicut solvendum est aliud frumentum superius nominatum ad mensuram legalem sine Getis.