About
Menu

iammundling

IAMMUNDLING
,
Jamundilingi
, Servorum, seu glebæ adscriptorum species apud Germanos, qui a litis et colonis distinguntur in veteribus Tabulis, etsi utrisque adjungantur. Charta Ottonis M. ann. 937. in Privilegiis Ecclesiæ Hammaburgensis, pag. 149. et apud Goldastum tom. 2. Constit. Imper. pag. 43 : Si vero aliquis ex libertis voluerit Jammundling vel litus fieri, aut etiam colonus ad Monasteria supradicta, cum consensu cohæredum suorum non prohibeatur a qualibet Potestate, sed habeat licentiam nostra auctoritate. Habeat quoque potestatem prædictas Adalgeg successoresque ejus Ecclesiæ Hammaburgensis Archiepiscopi, super liberos et Jammundlingos Monasteriorum supradictorum in expeditionem, sive ad Placitum Regis. In Chartis Henrici II. ann. 1003. et 1014. in iisdem Privileg. pag. 155. 156 : Litis, colonis, atque Jamundilingis.
Censet Spelmannus Jammundilingos, eosdem esse cum Commendatis, liberis scilicet, qui se alterius dominio ac protectioni commendabant, ex Saxon. gemundian, protegere : unde mundium, protectio, tutela ; et Ling, quæ est terminatio vocabulorum Anglo-Saxonibus familiaris, et hominem fere, aut hominum speciem denotat, ut in Adeling, Esterling, et alibi docemus.

Saved

Recent