About Report a problem

Menu

indigentiae

INDIGENTIAE
, Quæ necessaria sunt ad vitam. Chron. Fontanell. apud Acher. tom. 3. Spicil. pag. 227 : Status sanctæ Regulæ periclitari cœpit, ob inopiam videlicet compescendarum Indigentiarum, quas B. Pater Benedictus in eadem lege monachis porrigendas præcepit.
Gall. Besoin. Instr. ann. 1401. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 157. col. 1 : Mare hic prope est ad tres leucas et plura stagna salsata, ex quibus tanta habetur copia piscium, quod sufficit ad Indigentiam gentium.

Saved

Recent