lasta
Lastra, de qua mox. Agnellus in Vita Damiani Pontif. apud Murator. tom. 2. pag. 156. col. 1 :
Lapides Ecclesiæ, columnæ et Lastæ atque lateres, tegulæ, etc.
Duodecim Wayiæ lanæ faciunt unum saccum, et 12. sacca faciunt unum Lestum. Lestus autem alleciorum consistit ex 10. milliar. et quodlibet milliare consistit ex decies centum, et quodlibet centum ex sexies viginti. Item Lastus coriorum consistit ex 12. dacris, etc.In Statuto Henrici VIII. Reg. Angl. :
Le Last osmunds cineris, et picis liquidæ continet 14. barillos. Lasta coriorum,in Statutis Gildæ Scoticæ cap. 21. et apud Knyghtonum.
Lasta frumenti, apud Pontan. lib. 7. Hist. Danicæ pag. 416. Knygthon. ann. 1385 :
Cepit 48. naves... quarum duæ onustæ cum speciebus, et quædam cum alece albo ad summam quadringentarum Lastarum.
In civitate Leodiensi vir, cujus est officium illuc vendere non debet ille plus quam summam illam, quæ Last vulgariter dicitur, similiter emere, aut in solarium suum reponere. Un Lest de cuirs,in Lit. ann. 1350. tom. 2. Ordinat. reg. Franc. pag. 440. Mensuram annonariam designat in Charta ann. 1226. tom. 5. Cod. diplom. Polon. pag. 11. col. 2 :
Reddat magister episcopo novem Last siliginis pro primo anno, quo percepit episcopi partem, retento decem Last pro duobus dimidiis, etc.
Lasta alecium, in Charta ann. 1230. pro Monasterio Marquetano apud Buzelinum lib. 2. Gallo-Fl. cap. 30 :
Dedimus præterea in eleemosynam ipsi Monasterio unum Lastalechium, quod singulis annis in festo S. Martini debet accipere apud Mardic.
Last haleciumdistinctis vocibus.
Lastage, Belgis
Lastagie, a Saxon. hlæstan, vel behlæstan, Onerare. Unde Anglis
Ballace, Belgis
Ballast, Sabulum, quo naves onerari solent.
Baglast, forte a
bag, retro, ita ut sit Onus quod in reditu vehitur.
Item quod nullus de eadem communitate in wallis contra mare inter Stonore et Clyvesende petram colligat de cætero, nec asportet, nec Lastagia navium capiat, nisi sub pleno mare in communibus fluctibus, inter fluctum altissimum et fluctum infimum.Charta Woldemari Reg. Daniæ ann. 1326. apud Pontanum lib. 7. Hist. Dan :
Item liceat ipsis Lastadia sumere in fluctibus, maris, ubi volunt.
consuetudo exacta in nundinis et mercibus. Rastallo,
est quietum esse de quadam consuetudine exacta in nundinis et mercatis, pro rebus cariandis, ubi homo vult. Fleta lib. 1. cap. 47. § 11 :
Lestinge, est quietantia Lestagii.Leges Henrici 1. Reg. Angl. cap. 2 :
OmnesCharta Philippi Aug. ann. 1204 :homines London sint quieti et liberi, et omnes res eorum per totam Angliam, et per portus maris de thelonio, et passagio, et Lestagio, et omnibus aliis consuetudinibus, etc.
Dedimus et concessimus burgensibus nostris de Falesia et hæredibus suis quitanciam per totam terram nostram, excepta Medunta, de passagio, pontagio, pedagio, et Lestagio, etc.Computum de Domanio Comitat. Pontivi ann. 1369 :
Du Liestage des nefs arrivez cet an au Crotoy.Adde Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 193. 310. 316. 317. 503. 689. 922. tom. 2. pag. 184. 193. 264. 317. etc.
MadoxFormul. Anglic. num. 285. p. 176. in qua male Schœnemannus in Glossar. lat. Codic. Diplom. vocem
Lestagiuminterpretatur Locum ubi naves constituuntur et ædificantur ; quamvis hodie in portubus septentrionalibus eam significationem obtinere scribat Lappenb. in Orig. Hans. pag. 367. not. 3.