About

Menu

marango

MARANGO
, et
Marangonus
, Ital. Marangone, Faber tignarius, Gall. Charpentier. Sanutus lib. 2. part. 4. cap. 15 : Habendo etiam scribas, quos in exercitu esse decet ad scribenda et distribuenda victualia... atque Marangones lignaminis in magno numero. Cap. 20 : Expedit quod in qualibet prædictarum galearum foret semper unus Marangonus, et unus similiter calefatus. Et infra : In hominibus galearum, quibus stipendia erogari debent, recensentur Marangoni.
Antonio fabro lignaminis, seu Marangono.... pro parte ejus solutionis conductionis certarum trabium. (Mandat. Camer. Apostol. Arch. Vatic. an. 1460-62. f. 215.)

Saved

Recent