About
Menu

nullificare

NULLIFICARE
, Contemnere. Tertull. adv. Psychic. cap. 15 : Qui manducat, ne Nullificet non manducantem. Gr. μὴ ἐξουθενείτω, Non spernat, in Vulgata. S. Hieronymus Epist. 135. ad Sun. et Frotel. ἐξουδένωσας, non putatis transferendum despexisti ; sed secundum disertissimum istius temporis interpretem Nullificasti, seu annihilasti, vel annullasti. Versus Euceriæ lib. 4. veterum Epigrammatum : Nunc simul optemus dispectis piscibus ergo   Delicias magni Nullificare freti. Libellus Precum Marcellini et Faustini : Et si non est dubitandum paucos Episcopos esse pretiosos de merito Confessionis, et inviolabilis fidei, multos vero Nullificari hæreseos vel prævaricationis, etc. Utitur etiam Commodianus Instruct. 80. Vide Nihilari.
Nullificamen
, Contemtio. Tertull. lib. 3. adv. Marcion. cap. 7 : Ignominia hominis et Nullificamen populi.
Nullificatio
, Eidem Tertull. lib. 4. adv. Marcion. cap. 14 : Quæ ignominia ? quæ Nullificatio ?

Saved

Recent