About

pinnirapi

PINNIRAPI
, Sectatores, gladiatores, quod pinnas rapiunt. Closs. Isid. Emendant viri docti secutores pro sectatores. Utitur Juvenal. Sat. 3. ubi vetus ejusdem Interpres : Pinnis pavonum ornari solent gladiatores, si quando ad pompam descendunt. Pinnirapes autem dicit lanistas ex habitu gladiatorum : quia post mortem retiarii pinnam, id est, manicam rapit, ut ostendat populo se vicisse. Aut ideo Pinnirapes, quia pinnas in galeis habebant. Vide Lexic. Martinii.

Saved

Recent