About Report a problem

Menu

pista

PISTA
, in Capitul. Caroli Magni de villis cap. 49 : Ut genitia nostra bene sint ordinata, id est, de casis, Pistis, tuguriis. Ædificii genus esse suadent vett. Gloss. : Casa, tugurium, pergula. Unde Pista idem omnino videtur quod Pergula 2° loco. Vide in hac voce. Pertzius habet Pislis. Vide Pisalis.
PISTA
, vox Italica, Impressi vestigii nota, Gall. Piste. Annal. Estens. ad ann. 1408. apud Murator. tom. 18. col. 1058 : Forsitan ex indagine vestigiorum et Piste equorum, notum fuit illis de Scandiano de istorum adventu, etc.

Saved

Recent