About
Menu

poreta

PORETA
, Leguminis species, beta, Gall. Porrée, vel Poirée. Tabul. S. Jacuti ann. 1323 : Controversia ratione costumarum et passagiorum cepe, alliorum, porrorum et Poretarum, et salis transeuntis per burgum de Miniac. Poretarum vicus, in Charta ann. 1269. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 48. Vide Poirata.
PORETA
, Jusculum ex porris confectum, idem quod Porrecta. Mirac. S. Domin. tom. 1. Aug. pag. 655. col. 1 : Quædam mulier, quæ os quoddam cum Poreta sua satis magnum ignoranter sumpsit, etc. Porée au mouton, Condimentum nostris olim in deliciis. Mirac. Mss. B. M. V. lib. 2 : En liu de Porée au mouton, En lieu d'espisses et de chars, Bien petitet et à escars Bis pain mangue et noire tourte.
Porayere vero, quæ porros vel etiam quælibet legumina vendit, in Lit. remiss. ann. 1391. ex Reg. 141. Chartoph. reg. ch. 85 : Une femme, appelée Anezot la Julienne, qui est Porayere, etc. Vide infra Porrectus.

Saved

Recent