precatorium
Precatorium memorandi fratrum doctorum.Continet autem formulam
Brevis, uti vocant,
mortuorum, quo scilicet memoria defunctorum fratrum, seu monachorum, unius monasterii, alterius monasterii fratribus commendatur. Unde
memorandi, hoc loco, vox vim habet
memoriam faciendi: pro
doctorumvero indubie legendum
defunctorum, quod non advertit Serrarius, quæ vox forte contracta erat in MS.
Item, duo Precatoria in publica forma confecta, per Guigonem Frumenti sigillata sigillo meo, super dictis quantitatibus recipiendis apud Venetias.Paulo supra ibidem legitur :
Super quatuor millibus florenis tradendis... apud Venetias.