publica
publica, prostitute
Examinatio, Solemne et publicum examen, actio publica in Universitate Tolosana. Stat. ejusd. Univers. ex Cod. reg. 4222. fol. 20. r° :
Item si contingeret forsan remittere Publicam ex aliqua causa, in moderatione statutorum expressa, ante omnia præstetur juramentum super prædictis, et etiam de novo juret quæ sequuntur. Primo, quod si fecisset Publicam, dictus cancellarius fuisset contentus duobus paribus tubarum et mimorum. Item quod fuisset contentus xij. sociis in rogando per villam. Item quod illa die non choreabit publice vel occulte. Item quod non expendet in convivio ultrasummam xv. librarum monetæ currentis, exceptis juribus, bedellis et aliis personis solvi consuetis. Item quod nihil debet histrionibus vel similibus personis, quæ solent facere ludibria, si supervenerint in festo, præter cibum et potum. Quibus juratis, dominus cancellarius, sive ejus vices gerens in casu prædicto remittat Publicam examinationem de gratia speciali.
Johannes Rosses emit..... certa prædia,.... quæ dedit conventui,..... tali pacto et conditione adjectis, quod oblayarius, qui pro tempore fuerit cuilibet ebdomadario in prima sua ebdomada, qua scribitur ad Publicam, teneatur cottidie dare tres denarios.
Adhuc beatum virum perturbabant proceres, et per basilicam graviter ab altari retrahebant, ne velaret regi conjunctam, ne videretur sacerdoti ut præsumeret principi subducere reginam, non publicanam, sed Publicam.
-
…existimasti, et maxime in Sicilia, satis cautum tibi ad defensionem fore, si aut referri aliquid in litteras publicas vetuisses, aut quod relatum esset tolli coegisses. hoc quam nihil sit, tametsi ex multis Siciliae civitatibus priore…
Cicero, in Verrem
-
…praestat mea sententia regium, regio autem ipsi praestabit id, quod erit aequatum et temperatum ex tribus optimis rerum publicarum modis. Placet enim esse quiddam in re publica praestans et regale, esse aliud auctoritati principum inpartitum ac tributum…
M. Tullius Cicero, De Republica
-
…natura datam, cuius voluptatis avidae libidines temere et effrenate ad potiendum incitarentur. hinc patriae proditiones, hinc rerum publicarum eversiones, hinc cum hostibus clandestina colloquia nasci ; nullum denique scelus, nullum malum facinus esse, ad quod…
M. Tullius Cicero, De Senectute
-
…ante primam Olympiadem condita. Et antiquissimus ille Lycurgus eadem vidit fere. Itaque ista aequabilitas atque hoc triplex rerum publicarum genus videtur mihi commune nobis cum illis populis fuisse. Sed, quod proprium est in nostra re publica ,…
M. Tullius Cicero, De Republica
-
…nihil, condonari certis hominibus omnia, ostentari populo Romano agros, eripi etiam libertatem, privatorum pecunias augeri, publicas exhauriri, denique, quod est indignissimum, per tribunum plebis, quem maiores praesidem libertatis custodemque esse voluerunt ,…
Cicero, de Lege Agraria
-
…, non praedonum repentino adventu sed legati latrocinio, non vi tempestatis sed hac horribili tempestate sociorum amissam in litteras publicas rettulerunt. sunt Romae legati Milesii, homines nobilissimi ac principes civitatis, qui tametsi mensem Februarium et consulum designatorum…
Cicero, in Verrem
-
…. cf. sqq. inveniendiartem egregie tradiderunt sqq. eorum finis bonorum sqq. de eorumbene vivendi praeceptis adrerum publicarum rectionemrelatis sqq. sqq. sqq. quae iis placueritvitae degendae ratio sqq. tria bonorum generastatuunt, animi ,…
M. Tullius Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum
-
…milia passuum XX procedit. Crassum Samarobrivae praeficit legionemque attribuit, quod ibi impedimenta exercitus, obsides civitatum, litteras publicas frumentumque omne quod eo tolerandae hiemis causa devexerat relinquebat. Fabius, ut imperatum erat, non ita multum moratus…
Julius Caesar, Gallic War
-
…suarum Romae conlocavit an non est professus immo vero eis tabulis professus quae solae ex illa professione conlegioque praetorum obtinent publicarum tabularum auctoritatem. nam, cum Appi tabulae neglegentius adservatae dicerentur, Gabini, quam diu incolumis fuit, levitas…
Cicero, pro Archia
-
…omnium testium, si, quod ei dicunt, non modo nullis argumentis sed ne litterarum quidem aliquo genere aut publicarum aut privatarum, quod tamen ipsum fingi potest, confirmare conantur, quo me vertam, iudices, aut quid…
Cicero, pro Scauro