ruarius
Ruariadicitur in Bulla Clementis IV. PP. apud Hemeræum in Augusta Viromand. ann. 1260. Illud fuit perpetuum. ut auctor est idem Hemeræus pag. 187. qui addit,
Ruarios inter Canonicos sortem etiam invenisse, id est, in Canonicorum Collegio sedem habuisse. Idem sub ann. 1206. ait, sententia judicum, a Sede Apostolica datorum, dictum fuisse,
Ruarios esse Ecclesiæ Clericos, et Capitulo æque ac Decano fidelitatem jurare debere. In Charta Joannis Decani S. Quintini ann. 1226. apud eumdem pag. 209. refertur, Burgenses S. Quintini
primo per Ruarios, postea per Sacerdotes, qui successerunt illis Ruariis, consuevisse hactenus intra claustrum Ecclesiæ Decanum facere judicari.In Tabulario N. D. Viromanduensis Chartam Werrici Decani S. Quintini ann. 1159. subscribit
Hugo Ruarius, cum Theodorico Custode, et aliis. Ex Bulla laudata Clementis constat primo
Ruariæofficium a Capitulo solitum conferri, sed ex prædictis vix eruitur, quale illud fuerit, et unde nomen duxerit ; nisi
Ruariusis fuerit, qui istius Ecclesiæ partis, quam
Rugam, seu
Ruevocabant, curam habuerit, de qua copiose egimus in Descriptione ædis Sophianæ, ubi docuimus,
Rugamappellari, vestibulum Presbyterii, seu
Bematis, quod plateæ inter Presbyterium et Chorum formam referret.
Ruyersenim in aliquot Consue tudinibus Belgicis iidem sunt, qui aliis
Voiers, quibus scilicet
viarumseu
rugarumjurisdictio competit. Vide Consuetudines Seclinens. Bethun. Lilleriens.
Rugnavius.