salvagardia
salvus conductus, Principis privilegium, quo ne alicui vis inferatur, cavetur.
Sub protectione et speciali Salvagardia regia et nostra,.... suscipimus per presentes, etc.Charta ann. 1376. ex Tabul. Massil. :
Reliquiaria sacri monasterii S. Victoris cum debita reverenaVinc. Cigaltius de Bello Ital. :(reverentia) valeant custodire sub Salvagardia civitatis prædictæ Massiliæ.
Infringens Salvamgardiam Regis acriter puniendus.Chron. Johan. Iperii apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 615 :
Ipse Calixtus huic Ecclesiæ(S. Bertini) dedit privilegia duo, primum quod nos in Sedis Apostolicæ tutela, id est, Salvagardia recepit.
Nos volentes dictos.... ab oppressionibus indebitis præservare, suscepimus ipsos,.... res, et justas possessiones, et bona sua quæcumque in protectionem et Salvamguardiam nostram specialem, etc.
Patefacimus per præsentes, quod nos et singulos magistros et scholares, præsentes et futuros,.... in nostra et successorum nostrorum custodia speciali, salvo conductu et Salvigardia recepimus.
Lettres de Salvagedicuntur Litteræ quibus Rex, vel quivis alius in suam
Salvamgardiamseu tutelam aliquem accipit. Vide Consuet. Melodun. art. 3. Senonensem art. 13. 173. et seqq. Pontiv. art. 163. etc.