scarescellus
Harcelle. Charta Communiæ Meldensis ann. 1179. concessa ab Henrico Comite Campaniæ, in Tabulario Campaniæ Thuano f. 290 :
Usuarium quoque, quod homines de Meldis in foresta de Maant antea habuerant, scilicet nemus mortuum ad comburendum, et Scarescellos ad vineas hominibus Communiæ concedo.
Scharescelloseditum apud D.
Brusseltom. 1. de Usu feud. pag. 186.
Scharestellos, tom. 2. Hist. Eccl. Meld. pag. 657. Ut ut est de genuina vocis lectione, ejusdem vim non percepisse videtur doctiss. Cangius : ibi enim vinearum adminiculum, pedamen, Gall.