sihoraarmen
Sicut enim Græca lingua, quod est Homusion
una dicitur vel creditur a fidelibus Trinitatis omnino substantia, sic una rogatur, ut misereatur, a cunctis Latinis et Barbaris unius Dei natura, ut a laudibus Dei unius nec ipsa lingua Barbara sit ullatenus aliena. Latine enim dicitur, Domine miserere ; Græce,
Sola ergo hæc misericordia ab ipso uno Deo Patre, Filio, et Spiritu sancto lingua debet Hebræa vel Græca, aut ipsa ad postremum postulari Latina, non autem et Barbara. Si enim licet dicere non solum Barbaris lingua sua, sed etiam Romanis, Sihoraarmen, quod interpretatur, Domine miserere ; cur non liceret in Conciliis Patrum in ipsa terra Græcorum, unde ubique destinata est fides, lingua propria Homusion
confiteri, quod est Patris, Filii, et Spiritus sancti una substantia? Ubi pro
Sihoraarmen, legendum existimat Stephanus Stephanius in Notis ad Saxonem Grammaticum pag. 219.
thig forbarmen, addita voce
herre, quæ ab imperito Librario omissa fuit : ut sic plane legatur,
Her thig forbarme, pro
Herre forbarme thig. Hæc enim lingua, subdit ille Gothica est, quam Augustinus Barbaram indigitat, eumque capta Roma didicisse ad oram libri Erasmus ascripsit. At vetus Cod. MS. ut est annotatum manu Rigaltii ad oram Augustini, qui illius fuit,
Fhrota armespræfert.
Fhrotaemendes
Throta, quod antiquissimis Danis, Gothis, Alamannis et Islandiæ incolis etiamnum Deum significat. Legendum itaque est
Throta armesquod
Domine misereresonat ; ab
Armen, misereri, ut ex Evangel. Goth. probat Schilterus, ubi Matth. cap. 10. v. 48. legitur,
Armai mik, pro
Miserere mei. Hunc consule in Gloss. Teuton. pag. 58. Monendum obiter hanc epistolam Vigilio Tapsensi non ex levi conjectura a nostris Operum S. Augustini Editoribus adscribi.