sinodochium
Insuper adjungimus ad præfatum locum Sinodochium illum inter Padum et Ticinum, quod est in honore S. Mariæ constructum.
Cum Monasteriis, cellulis, Synodochiis, Ecclesiis, etc.Charta Romualdi Ducis Beneventanorum in Chronico S. Sophiæ Benevent :
Ut neque a Monasterio subdatur, neque Synodochio defendatur.Occurrit præterea in Chartis Ludovici Pii in Vita Aldrici Episcopi Cenom. num. 11. apud Pontium de Larazio de Excidio Salvaniensis monasterii num. 4. in Actis Episcopor. Cenoman. pag. 111. 127. 147. Atque forte ita legendum in Vita MS. Magnobodi Episc. Andeg. cap. 41 :
In quo etiam Syntochia atque brephotofia construxit.Nisi legatur
ptochia.
Pervenit ad aures clementiæ nostræ, quod aliqui duces,.... et ceteri per singula territoria habitantes ac discurrentes, mansionatica et paravereda accipiant non solum de liberis hominibus, sed etiam de ecclesiis Dei, monasteriorum videlicet virorum et puellarum, et Senodochiorum.Ex quibus facile colligitur
Synodochiasæpissime nuncupari
Obedientiasa majori monasterio dependentes.