siricus
Sericus,
Quamvis autem Siryco pretioso corpus vestias, et niveo vellere membra componas, non sine macula diem transigis, si camini ardentis ora contigeris.Corippus lib. 4. n. 4 :
Syrica per cunctas pendebant vela columnas.
serica.
Pendentia vela inter columnas ex palleis Sericis fecit.Idem Scriptor in Hadriano pag. 109 :
Vela Syrica numero quinquaginta septem.Adde pag. 110. 111. etc.
Et super illam(tobaleam) ornatam de Sirico, etc.
Siricum Romanum, id est, Siricum, vel seta Romana.Ita
Siricuspro
sericusperpetuo scribi in veteribus codd. Paulini annotat Juretus ad lib. 1. de Vita S. Martini. Sed quod interdum
Syricus, pro
Siricusscribitur, id vitium scriptorum est : cum, ut ait Isidorus lib. 19. cap. 17.
aliud sit sericum, aliud Syricum. Nam sericum lana est, quam Seres mittunt : Syricum vero pigmentum, quod Phœnices in Rubri maris littoribus colligunt. Incertum porro, an de posteriori intelligi debeat Lex Alaman. tit. 59. § 7 :
Si autem ex ipsa plaga cervella exierit, sicut solet contingere, ut medicus cum medicamento aut Sirico stupavit, et postea sanavit, etc.Ibi enim
Siricumlicet interpretari lineum tomentum, quod vulgo
qui vestibus Sericis utitur, seu gravatur, ut habet vetus Interpres Juvenalis Sat. 6. Auctor Hist. Appollonii Tyrii :
O juvenis Sirice ! qui amore tuæ carnis ductus cito animam amisisti.Serici enim usus rarus adeo primitus fuit, ut penes solos ditiores et delicatiores esset : et Galenus lib. 13. Meth. scribat sua tempestate, sub ditione Romana, in magnis civitatibus penes solas mulieres opulentas inveniri potuisse.