stray
Blountin Nomolex. Anglic. ex Regest. Priorat. Cokesford. :
Stray, i. Si aliquod animal casu erraverit, et infra libertatem Prioris advenerit, et a ballivis ejus captus fuerit, ducetur ad Pynfoldam, et ibi servabitur per unum annum et diem ; si nemo illud clamaverit infra illud tempus, erit Priori : si autem venerit quis et legitime probaverit illud esse suum, dabit pro quolibet pede unum denarium, et solvet expensas, quæ factæ fuerant, et rehabebit bestiam suam.
Concessimus insuper, quod... habeant wreccum maris, et Stray inventa in villa prædicta ac in terris et Sominiis, etc.Vide Ingulfum pag. 875. 881.
Estrajeriæet
Straiatus.