About Report a problem

Menu

syllabae

SYLLABAE
, Litteræ, Epistola. Glossæ Lat. Græc. : Adfatibus, συλλαβῶν γραμμάτων. Synodus Rom. ann. 745 : Ante hos dies Syllabas reverendissimi atque sanctissimi fratris nostri Bonifacii Archiepiscopi nobis retulisti. Zacharias PP. Epist. 9. ad Bonifacium : Dum vero et series Syllabarum tuarum nobis panderetur per singula, etc. Codex Carolinus Epist. 72 : Sagacissimas Syllabas suscipientes, etc. Occurrit ibi non semel, apud Scriptores ævi citerioris. Βασιλικαὶ συλλαβαί, apud Cyrillum in Epist. ad Acacium Melitenæ Episcopum, et alios.

Saved

Recent