trimilchi Save Du Cange TRIMILCHI, Maius mensis apud Anglo-Saxones, sic dictus, quod tribus vicibus in eo per diem pecora mulgebantur. Talis enim erat quondam ubertas Britanniæ, vel Germaniæ, e qua in Britanniam natio intravit Anglorum. Beda de Ratione temp. cap. 19.