About Report a problem

Menu

ablaticus

ABLATICUS
, pro Abiaticus, ex filio nepos. Chron. Petr. Azarii ad ann. 1357. apud Murator. tom. 16. Script. Ital. col. 343 : Fuit etiam Ablaticus illustris Henrici Romanorum imperatoris. Stat. Vercell. lib. 2. pag. 40. r° : Item quod si aliquis debitor, masculus vel femina, principalis vel secundarius decesserit, et requisiti fuerint per servitorem communis Vercellarum filii, Ablatici ; si filios et Ablaticos dimiserit, et de parentibus ipsius tres vel quatuor, si habuerit parentes, etc. Vide Avius 1.

Saved

Recent